# Hierozoicon. Vol. 1 43.5-8

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 43.5 to 43.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/43.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/43.5

In eodem secum antro scorpiones & serpentes in vitae societatem admittere, qui venatorem pungant Sed hostes habere infensissimos * guarii, seu & mordeant, cum eum quaesiturus manum immittit stellionem majorem, & serpentem nigrum, & mustelae genus quae putorias vulgo dicitur. Quorum illi aperto marte debellant frustra obnitentem; Haec tergo in antrum obverso foetidissimis ventris flatibus illi tam infesta est, ut in deliquium incidens nullo negotio caedatur. Taceo fabulosa multa quae Mahumetani Theologi, historici & Magi de eodem animali afferunt. Ex quibus hoc saltem patet nihil apud illos esse notius. De caeteris quoque ejusdem generis animalibus quaedam observamus nondum vulgata. Scincum Hebraice appellari nervum ta filium gigantum, quia putatur natus e semine majoris crocodili. Arabice scilicet Gigantum nomen majoribus belluis esse commune cum hominibus quorum statura est procerior. Chamaeleontem ut Hebraice enum thinsemeth ab aspirando, ita Chaldaice dici Noran chabina, quia tumet in hydropici modum. Stellionem dici et anata propter stridorem vocis, de quo praeter Plinium etiam Arabes scribunt, & Chaldaeus Paraphrastes libri Ester. Item a veneno renov sammabras tam a veneno quam a maculis instar leprae. φοραὶ μὴν Ut salamandram vivani chabarber a liventibus masemamith, & Arabice dab, terrae adhaerere dabba, culis quales pardi habent. Et latia, 55bl unde significat, ita etiam letaab, quia terrae adhaeret. Nam ut unde quae Hebr. est puni mob letaa. Et vom chomet arenariam lacertam ab arena chometon. renaria enim lacerta hîc dicitur quae non solum in arenis nascitur & perpetuo degit; Sed etiam viso homine in eas immergitur, quomodo piscis in aquam. Quorum pleraque ex Arabibus magistris didicimus. Haec de quadrupedibus in prima parte hujus operis. Sequitur operis altera pars sex libris comprehensa, cujus duo primi ad aves pertinent, prior ad aves mundas, posterior ad immundas. Ille a columba incipit, cujus Hebraeum nomen ein jona, neque a et jana, id est ab opprimendo, neque a projajin, id est vino, deducitur, ut Graecum ἐινὰς ἀπὸ τοῦ ὄινη. Sed a ju javan seu Jonia, id est Graecia. Ubi columbas jam olim frequentes fuisse probant septem historiae aut fabulae vetustissimae. Et urbes quaedam in Homero πολυτρήρονες. Et insulae Πεειστερίδες seu Columbariae.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
