Latin
431.1 to 431.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 431.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
vtvâ ut operta, seu velata, id est, ut meretrix; quia metrices velantur. Et velari meretrices probant ex historia Thamaris, Gen. XXXviii. 14. 15. Verùm haec frustrà adducuntur, cùm non sit meretricum proprium velari, sed revelari potiùs, Es. xivii. 3. Ezech. xvi. 36, 37. Nahum. iii. 5. Neque more meretricis Thamar se theristro obtexerit, sed nè agnosceretur. Aliis ut operta, id est, ut lugens; quia lugentes tegebant labrum superius, Ezech. xxiv. 17. quod quàm alienum sit nemo non videt. Quid si, trajectis literis, Ajin &Teth, ivoy) scriptum fuerit, pro vyos, ut vaga, ut oberrans, aut etiam ut meretrix? Syris enim, &Chaldaeis MNVO primò vagam, ut Hebraeum TVO, deinde etiam meretricem sonat. Sic Es. I. 21. pro Hebraeis. Quomodo facta est meretrix civitas fidelis? Chaldaeus habet, Quomodo mutate sunt opera ejus, ut essent VVO, tanquam meretricis? Scribitur &NPUD in Onkelo Levit. xxi. 7. &1VVOD vel RINVOD in Jonathane, Gen. xxxviii. 21. &xlii. 9, 12. Quia QO non solùm errare, &divagari, sed &scortari significat. Itaque, si Solomon scripsit (vo) reddi poterit vel ut vaga, vel ut meretrix. Utut sit, veterum nonnullos puto vel legisse τιγος, vel ità legendum conjecisse. Syrus eum reddit RO. Et Aquila, ὡς ῥυμβομένη, ut vaga. Et Hieronymus, nè vagari incipiam, id est, nè sim ut vaga. Et Chaldaeus Paraphrastes, ad popula res suos haec referens, totum hemistichium ita exponit Cur erunt novon divagantes inter greges filiorum Esau, &Ismaël, (id est, inter Romanos, &Saracenos) qui adjungunt tibi idola sua pro sociis. In quibus verbis planum est von explicari per phobot devagantes Hactenus non diximus, quod in ove praecipuum, placidissimum, &mitissimum esse animal. Varre Rusticorum libri secundi capite primo, In queis animalibus) primùm non sine causa putant oves assumptas, &propter utilitatem, &propter placiditatem. Maxime enim hae naturâ quietae. Iestus Maximam hostiam ovilli pecoris appellabant, non ab implitudine corporis, sed ab animo placidiore.