# Hierozoicon. Vol. 1 432

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, DR MDD E EDONI S. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/432
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/432

Proinde à Propheta consulto additum, Ego fui ut agnus & aluph, qui ducitur ad occisionem, id est, ut agnus tam mansuetus, ut illorum lambat vestes, à quibus ad lanium rapitur. Haec vera notio vocis, in qua haerent interpretes. Chaldaeus reddit Tria & Syrus, & electum, Grae ci, ἄκακον, innoxium, Hebraei copulam supplent, Ego fui ut agnus & aluph, quod bovem explicant. Nempe nesciunt (18 aluph, mansuetae, vel mansuefactae ovis esse Epithetum apud Arabes familiare. Est & ovis animal valde docile. Aelianus libri septimi capite vigesimo septimo, Εὑπειθέστατα δὲ ἄρα των ζώων τὰ πρόβδια ἦν, καὶ ἄρφεσθαι, lege ἀρκεῖσθαι) ουσει πεπαιδευμένα. ὑπακύει γοῦν καὶ τῷ νομεῖ, καὶ τοῖς κυα, κα μὲν τοι καὶ ἔπονται ταῖς ἀξι. Oves prae omnibus animalibus obedientes, & ad parendum natur à factae sunt. Obtem verant enim & pastori, & canibus, & capras quoque sequuntur. Sed pastori inprimis morigeras se praebent, atque (ut ait Christus Job. X. 4.) eum sequuntur & vocem ejus audiunt. Aristoteles (Hist lib. 6. cap. 19. singulis gregibus scribit arietem esse pro duce, ὃς, ὅται ὀνόματι κλιθῇ ὑπὸ τοῦ ποιμένος, περηγεῖται, qui, suo nomine à pastore vocatus, antecedit. Sed & pastores alias habent voces proprias, quibus assuescunt pecudes, ut σιττα, vel ψίττα, quod est βεκολικὸν ἐπιρώνημα apud Theocritum & Eustathium. Cujusmodi pastores Arabum multa usurpant. Ita oves increpant voculis pha gaipha, & DA E. gair, & ausa ausa. Ad se ybus vocant voculis bus, & λλε rihala rihala. Et ad Alle, mulgendum vocibus Σ Δρ azar adhag habar azar, & - habar adbag, hirhir, vel harbar. Sunt & alia Et ad aquas a c lura hujus generis ἐπρωνήinvitant voce V ματα, quae oves intelligunt longâ assuetudine, atque iis obsequuntur. Nempe sentiunt se non posse aliter subsistere, & ab hostibus se tueri, quàm si pastori sint morigerae: cùm neque astu valeant, neque viribus, neque pedum celeritate, & omnium animalium injuriis pateant, cùm à pastore deseruntur. Proinde nihil tam miserum est, quam oves sine pastore, quod Scriptura toties repetit, ut Num. XXVII. 17. & 1 Reg. XXII. 17. & 2 Par. XVIII. 16. & Zachar. X. 2. & xiii. 9. & Matth. ix. 36. & Marc. vi. 34. Et videtur apud Hebraeos cessisse in Proverbium. In Parabola Nathanis 2 Sam. xii. legitur pauper quidam unam habuisse oviculam à se emptam, & enutritam, quae unà cum filiis ejus adoleverat, ejus pane vescens, ex ejus calice bibens, & in ejus sinu quiescens & illi erat loco filiae. Quae Parabola quò minùs videatur vero absimilis, non jam afferam insanum nobiium amorem in Melitaeos catellos, quos in deliciis habent, qualis fuit Issa Publii apud Martialem, lib. I. Epigr. 110. Issa est deliciae catella Publi. Collo nixa cubat, capitque somnos, Ut suspiria nulla sentiantur.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
