Latin
DR MDD E EDONI S
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 433-2
Unproofread scanNot analysed yet
enumerantur vitia duodecim, quae animal ab aris excludunt quorum nonnulla sunt parùm nota. I. Si fuerit NW coecum, seu cocles, utrumque enim Hebraei intelligunt. Et quae vox Hebraice coecum, ealem Arabicè coclitem sonat. II. NQV, fractum, ad ossa refertur, femoris putâ, aut cruris. Proinde Jonathan reddidit NDI, ER, quod osse confractum est. III. VII, quid propriè sit valde incertum est. Plerique mutilum reddunt, Graeci, γλωσσότμητον, cui lingua excisa fuit; Hieronymus, cicatricem habens; Jonathan, cujus palpebra, aut oculi contusi sunt; Hebraei, cujus palpebrae, aut labia sunt fissa, vel abscissa. Quid si capite contu quo capitis contusum sonet, ex Arabico ADy sionem, significari scribunt Arabum Lexicographi. IV. De verrucam, aut verrucosum explicant Hebraei omnes, &Graeci μυρμηκιωντα, quâ μυρμηκίαι sunt verrucarum species. Hieronymus papulas reddit, id est, ψυδράκια. V. ἄτὶ est ψώρα scabies, quod ex Avicenna constat, ubi scabies semper vocaVide illum inprimis lib. 4. Fen. 7. tur Tract. 3. capitibus sexto &septimo, ubi de scabie, &curâ ejus, multis agit. VI. 3. Graeci explicant λειχὴνας Hieronymus, impetiginem, Hebraei PED TV porriginem Aegyptiam, &A. raPorriginem explico ex Avicenna lib. 4. bes yz. Fen. 7. Tract. 2. capp. 24. &25. ubi id ipsum est, quod Graecis πυρίασις, Latinis porrigo, &furfures, nobis tinca. VII. VID dicitur animal, cùm è partibus, quae geminae sunt, una est alterâ longior, &extensior. VII. uibo contrà, cùm una pars justo brevior est, &contractior. Ita Hebraei omnes, &Arabes excusi duo, &Samaritanus, &Chaldaei Jonathan, &Onkelos. Quae vera est interpretatio, &confirmatur ex his Es. xxviii. 20.