# Hierozoicon. Vol. 1 433

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, DR MDD E EDONI S. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/433
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/433

O δὲ δράκων, ὁ τῆς Λιτωλίδος ἐρασθεὶς, ἐφοίτα νύκτωρ πρὸς ἀυτὴν, καὶ τοῦ σωματος ἐπιδυόμενος ἐνγρῳ, καὶ πριπλεκόμενος, οὐδὲν οὔτε ἐκων, οὔτε ἀκὼν, ἐβλάψεν, ἀλλὰ καὶ κοσμίως ἀεὶ πὶ τὴν ὀρθρὸν ἀπαλλάττετο. Draco verò, cum Aetolam virginem amaret, ad eam noctu veniebat & ejus corpori maximè adrepens, atque implicitus, eam neque sponte, neque invitus, ullo modo laedebat, sed appetente luce semper modestè secedebat. In Judaea quoque sub Rege Herode draco maximus cum puella quadam συνεκάθεν δὲ σφόδρα ἐροτικως, peramanter dormiebat, ut Aelianus auctor est libri sexti capite septimo. Quale est, quòd ejusdem libri capite sexagesimo tertio alium immanis magnitudinis draconem in Arcadia describit καθάδοντα σὺν τῷ παιδι ἐσὶ γε τῆς κλίνης ἀυτῆς in eodem lecto simul cum puero dormientem. Et ex De mocrito nos docet Plinius (lib. 8. cap. 17.) Arcadi illi puero Thoanti fuisse nomen. Sed & alter Aelia nus (Var. lib. 13. cap. 46. ) similem habet historiam le Patrensi puero, qui δράκοντα μικρὸν ἐπείατο, καὶ ἕτρεφε μετὰ πολλῆς τῆς κομιδῆς, ἀυξηθέντος δὲ αὐτοῦ ἐλαλει πρὸς ἰυτὸν, ὡς πρὸς ἀκούοντα· καὶ ἤθυροβετʼ αὐτοῦ, καὶ συνεκάθεδὲν αὐτῇ, draconem parvum emit & magnâ curâ educavit, cumque crevisset, eum alloquebatur tanquam in telligentem: ludebat quoque & dormiebat cum ipso. Ut jam nemini sit mirum de ove hoc idem asseri: maximè, cùm soleant Arabes insignem aliquam ovem apud se habere, quam mansuefaciunt, & domi mulgent, nec foras pastum dithima dicitur, voce, cumittunt. Qualis ovis λαλ jus ratio mihi non est satis nota. appellari, de quiPotest etiam Q, & (39) bus supra. Ovium dotibus, de quibus nactenus, opponuntur vitia; quorum alia sunt corporis, puta morbi, & anguores, & si claudae sint, aut coecae, aut mutilae, aut fracto crure, quales in sacrificiis offerre non licebat Unde est, quòd jubetur toties, ut offeratur agnus SD integer, & ovis BD integra. Vide Exod. xii. 5. Levit. i. 10. & ill. 6. & iv. 32, &c. Et Levitici capitis vigesimi secundi versibus 22, 23. 24.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
