# Hierozoicon. Vol. 1 434.5-6

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 434.5 to 434.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/434.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/434.5

Nam media duae voces debuerant esse in extremis. Vitiis, qua diximus, à quibus victimas suas immunes esse voluit Deus, addi potest claudicatio ex Deut. XV. 21. ubi de bovis, & ovis primogenito haec habentur, Si sit In eo macula, si sit claudus, aut coecus, aut maculam ullam malam habeat, non efferes eum Domino Deo tuo Unde Malach. I. 8. Cùm admovetis coecum ad immo landum nónne malum est. Et cùm admovetis clau dum, & aegrotum, nónne malum est? Offer illud jam duci tuo, num placebis ei, aut suscipietne vultum tuum, dicit Dominus exercituum? Sed & in sacris suis Graeci, & Romani hoc accuratè observabant, ut hostiae lectae, & eximiae essent, neque claudae, & vitiosae. Unde Poëta libro quarto Aeneidos mactant lectas de more bidentes (f) Lectae dicuntur hostiae majores, & uberiùs depasta, (f) Alex. ab Alex. Geni quae claudae, morbosae, aut vitiosae non sunt. Hinc Deca al. lib. 3. opolis apud Aristophanem in Acharn. (g) de porca cap. 12. quadam, Ἀλλʼ ἐδὲ θύσιμός δειν αὐτὴῖ, &c. Κέρκον ἐκ ἔχι. Sed neque ad sacrificia haec apta est, caudam non habet.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
