# Hierozoicon. Vol. 1 44.5-8

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 44.5 to 44.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/44.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/44.5

Mire laudatur columbae castitas quae conjugii fidem non violat, communemque servat domum, nec nisi coelebs aut vidua nidum relinquit. Quin columba nigra post conjugis obitum vidua permanere dicitur, ac proinde apud Aegyptios symbolum fuisse mulieris quae a secundis nuptiis abhorret. Ita habetur in Horo. Proinde Tertullianus monogamiam suam columbae exemplo stabilire conatur. At id ipsum in turtures cur tanto consensu transtulerint patres posteriores me prorsus latet. Unde factum ut non satis intellexerint quorsum Sponsam toties Solomon columbae suae noIta nimirum significat hanc a se unice diligi, seque illi mine indigitet Cant. 2. 14. & 5. 2. & 6. 8 vicissim unice charum esse, quomodo in columbis inter conjuges summus est amor, & conjugii lex firmissima. Ad columbae timiditatem pertinent haec Ezek. 7. 16. Erunt in montibus quasi columbae omnes trepidi. Ec Os. 11. 11. Trepidabunt sicut columbae. Quae propter timorem illis naturalem summa loca in tectis captant. Nihil enim columbâ timidius. Unde τρῆρων toties ab Homero dicitur. Columbas & turtures ad sacrificia caeteris avibus praetulit Deus, propter puritatem, castitatem, simplicitatem, mansuetudinem, & reliquas virtutum umbras quae in his observantur. Et turtures quidem adultos, sed columbarum nonnisi pullos offerri voluit Deus, quia turtures in matura, columbae in tenera aetate maxime praestant. Sed nonnisi tenuiorum fuerunt haec sacrificia Levit. 5. 7. & 12. 6. In quo numero sancta virgo Luc. 2. 24. Et jam ante Legem offerri coepta, ut patet in Abrahamo, qui cum juvencâ, caprâ & ariete trimis, turturem & hua gogal, id est columbini generis pullum offerre jussus est Gen. 15. 9. Ut hoc sacrificium omnia sacrificiorum genera complecteretur quae postmodum Lex constituit. Varia hic ab aliis mysteria quaeri scio, sed quae videntur longe petita. Haec columbarum sacrificia pravâ quâdam κακοζηλία Ethnici quoque usurparunt. Quo ritu, turtures & columbas Judaei mactaverint Moses breviter docet Levit. 1. 15. 16. 17. & 5. 8. Sed Talmudici multo pluribus. Additur cur in templo, & in qua parte, & à quibus venditae fuerint columbae. Et cur quaestum ex eo captantes Christus e Templo pepulerit. Noc cum ex corvo non didicisset quod scire avebat, an aquae multum decrevissent, columbam emisit, avem homini morigeram.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
