# Hierozoicon. Vol. 1 44.9-10

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 44.9 to 44.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/44.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/44.9

Et humi pasci solitam, quia est σπερμολόγο: Quaeque in volatu diu per severat, & undiquaque redit ad nidum. Proinde hanc emisit Noc. Sed columba paulo post rediit, quia in terra adhuc stagnante non reperit ubi pedem tuto figeret. At eadem septiduo post rursus emissa, rediit sub vesperam, olivae ramum in ore gerens, qui nec in terra Chanaan nec in horto Edenis decerptus fuerat. Refelluntur enim Hebraei qui utrumque a diluvio eximunt. Sed ut videtur in Assyria montibus Ararat vicinâ, in quibus arca subsederat, & oleis valde foecundâ 2 Reg. 8. 32. Oleam scilicet & alias arbores oleae similes sub aquis diu servari multis probatur. Et in collibus provenire, non in celsissimis montibus. Hujus historiae non obscura vestigia in Abydeno, Sed hi pro columba palumbum hîc habent. Cujus erroris no, Plutarcho & Arabibus reperiuntur. fons aperitur. Olivam ubique gentium docetur esse pacis symbolum, etiam in America. Et columbae triplex emissio quid significet.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
