# Hierozoicon. Vol. 1 441.5-7

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 441.5 to 441.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/441.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/441.5

Et illo nomine Nabataeos sese olim extulisse ex eo colligere est, quòd hodieque intima de Phelath midschar, id serti sui M.D est, desertum mascu leum, vocant Arabes tanquam solis maribus pene trabile, ut habetur in Alcamus. Idem Stephanus Nabataος ἀπὸ Καβάτου τινὸς, à Nabate quodam nomen habere verè asserit. Neque alius fuit ille Nabates ab Ismaelis filio Nabajoth, de quo Moses Gen. XXV 13. Sed quod addit falsissimum est, Ναβάτης δέ πν ὁ ἐκ μειχείας γινόμενος nempe Λραβιστὶ, ut supplet Eustathius. Nabates autem Arabicè eum significat, qui ex scortatione natus est. nabada, vel nabadsa, Arabicè, quidem est aliquem ut spurium abjicere; manbuds spurius, quò videtur unde respexisse illius commenti auctor quisquis naba, unde Nabajoth, eminere est, est: sed & excellere. Et Cedar. Hebrai. cè fuscum sonat, qui ferè Arabum color est: quia sunt à Sole adusti, quales propriè dicuntur Θ cedarim. Unde est, quòd Job queritur se τρ est, fuscum ambulasse, quamvis à Sole intactum fob. XXX. 28. ut luctum in se doceat id ipsum praestitisse, quod in aliis Solis adustio. Et Sponsa Cant. i. 5. nigram se esse dicit ut tentoria Cedar, id est, juxta Chaldaeum, ττρ 3002 γγων πο ut filii Chus, qui habitant in tentoriis Cedar: imò, ut Ismaëlitae, quorum pars filii Cedar. Ex his plusatis constat ineptire Etymologum, cui Κῆδας est Graeca vox, quae σημαίνει, ait, τὸ σκδεινὸν, παρὰ τὸ κήλω τὸ κοιμόμαι. A Cedare Cedrei, vel Cedranitae, ut jam diximus. De quibus Plinius lib. 5. cap. 11.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
