Latin
RA, KEDAR, & NEBAJOTH
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 442
Unproofread scanNot analysed yet
Hi Arabes junguntur, ab Oriente Chanclei (imò Cha vilei) a Meridie Cedrei, qui deinde ambo Nabataeis Et Stephanus, Κεδρανίται, ἔθνος τῆς ἐυδαίμονος ἈραΑlας, Θυρανιος Ἀραβεκῶν τρίτῷ· Cedranitae, gens Arabiae Felicis Uranius, in tertio Arabicorum. De caetero Cedrei tam obscuri &ignoti sunt, quàm Nabataei celebres. Tamen Sacri Scriptores gentem Cedar saepe nominant. Et, si Suidae credimus, eorum nomen durabat usque ad illius aevum. Μέχρι σήμερον, inquit, ἢ πόῤῥω τῆς Βαβυλῶνος ἐσκήνηνται. Usque hodiè non longe à Babylone habitant. Sed credo haec il lum habere ex alio vetustiore: quia Suida aetate gentis Cedar apud Arabes dudum nomen interciderat. Itaque in scriptis Arabum nulla est, quod meminerim, Cedareorum mentio; quamvis illorum non pauci scripserint ante Suidam.