# Hierozoicon. Vol. 1 442

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, RA, KEDAR, & NEBAJOTH. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/442
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/442

Hi Arabes junguntur, ab Oriente Chanclei (imò Cha vilei) a Meridie Cedrei, qui deinde ambo Nabataeis Et Stephanus, Κεδρανίται, ἔθνος τῆς ἐυδαίμονος ἈραΑlας, Θυρανιος Ἀραβεκῶν τρίτῷ· Cedranitae, gens Arabiae Felicis Uranius, in tertio Arabicorum. De caetero Cedrei tam obscuri & ignoti sunt, quàm Nabataei celebres. Tamen Sacri Scriptores gentem Cedar saepe nominant. Et, si Suidae credimus, eorum nomen durabat usque ad illius aevum. Μέχρι σήμερον, inquit, ἢ πόῤῥω τῆς Βαβυλῶνος ἐσκήνηνται. Usque hodiè non longe à Babylone habitant. Sed credo haec il lum habere ex alio vetustiore: quia Suida aetate gentis Cedar apud Arabes dudum nomen interciderat. Itaque in scriptis Arabum nulla est, quod meminerim, Cedareorum mentio; quamvis illorum non pauci scripserint ante Suidam.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
