# Hierozoicon. Vol. 1 447-3

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 447. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/447-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/447-3

Certè hoc pacto Lacones ingeniosa commenti sunt in caris suis uxoribus, cùm utero turgent, pingentes in ta bulis, propè constituunt splendidas formas (eos scilicet adolescentes, qui olim inter homines emicuerunt postquàm censuit ex hominibus, Nireum, Narcissum, & Hyacinthum; ex semi. Deis, Castorem, & Pollu cem; ex Diis denique, Apollinem, & Bacchum: iti concludit, Αἱ δʼ ἐπιτέρπονται πολυήρατον εἶδος ἰδοῦσαι, Γίκτυσίν τε καλοὺς ἐπὶ κάλλεί πεπτηῆαι Illae verò oblectantur amabilem formam intuitae, pari untque formosos, super formam obstupefactae. His adde quae ex Hippocrate & Quintiliano suprà citavit Hieronymius, & historiolam recentiorum scriptis vulgatissimam, de muliere, quae hirsutum puerum peperit, quia Johannis Baptistae imago ei in conceptu obversabatur. Proinde Isidorus ubi, suprâ, Indè est, quòd quidam gravidas mulieres jubent nullos intueri turpissimos animalium vultus, ut cynocephalos, & simias, ne visibus occurrentes similes foetus pariant Et libro quarto Heliodori, cujus narrationes, quantumlibet fabulosae, tamen veri speciem habent, Charicleae mater, Persina, Aethiopiae Regina, albam se filiam ideò peperisse dicit, quia, παρὰ τὴν ὁμιλίαν τὴν πρὸς τὴν ἄνδρα, προςβλέψαι τὴν Ἀνδρομέδὴν ἡ γραρὴ] Pars prima.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
