Latin
Θ DDINO DE DV
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 455
Unproofread scanNot analysed yet
Quae Chaldaeis per Metathesim est DBE Ezech. XXV. 6. Sed Aethiopibus Ain: Ita ut Hebraeum Pascha nomen Aethiopicè nihil quidquam, quàm gaudium &laetitiam sonet. In qua vocum allusione ideò Syri sibi placent, quia hoc festo nihil laetius. Contrà, è Graecis non deluerunt, qui Pascha dici putaverunt ἀπὸ τοῦ πάχειν quia Paschae tempore Christus passus est. Hinc Irenaeus libri quarti capite vigesimo tertio, Diem passio nis non ignoravit (Moyses) sed figuratim pronuntiavit eum Pascha nominans. Et paulò post, Passus est Dominus adimplens Pascha. Et Gregorius Nazianzenus Oratione quadragesimâ secundâ, postquàm ex Hebraismo vocem explicavit, quosdam addit credidisse at σωτηρὶν πάθους ὅνομα τετό ττι, hoc salutiferae passionis nomer esse. Quod sequutus Tertullianus, adversus Judaeos cap. 10. Adjecit, inquit, Pascha esse Domini, id est passionem Christi.