# Hierozoicon. Vol. 1 458.1-4

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 458.1 to 458.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/458.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/458.1

Scitis, quòd post biduun Pascha fiet, nempe à Tudaeis. Quâ ipsâ mente dicitur Marc. xiv. 1. Pascha autem, & axima erant post duos dies. Itaque, cùm post duos illos dies Pascha celebravit Christus, celebravit quo tempore Pasch. fiebat, & azyma erant apud Judaeos. Et dies sequens quo Christus traditus, & crucifixus est, festus fuit. Proinde Bar-abbas liberatus est, quia festo illo sole bat reus aliquis liber dimitti. Ita habetur Matth xxvii. 15. Marc. XV. 6. Luc. xxiii. 17. Joh. xviii. 39 Unde novum emergit argumentum. Nam festum illud celebrationem Paschatis proximè sequens non potuit aliud esse, quàm festum azymorum, de quo Moses Levit. xiiii. 5. 6. Primi mensis die decimâ quarta inte duas vesperas erit Pascha Domino. Et ejusdem mensis die decimâ quinta inter duas vesperas festum azymorum erit Domino. Hinc Joh. xiii. 1. 2. solennis illa Christi coena celebratur πὸ τῆς ἑορτῆς τοῦ Πάρα, ante festun Paschae, id est, pridie festi Paschatis, de quom Le ge. Et Job. XIII. 27. verba Christi ad Judam cùm jam nox esset exeuntem, Quod facis fac citiùs, Apostoli sic acceperunt quasi his verbis Christus emi jus sisset quae necessaria erant ad festum. Festum igitur fuit proximum. Nam, si totus dies intercessisset, nor venisset Apostolis in mentem nocte intempestâ Judam ad ea comparanda fuisse missum. Quid enim opus fuisset tantâ festinatione? Praetereà non potuit Paschalis agnus alibi mactari, quàm in HierosolymitanTemplo, post sanguinem ad altare fusum, & adipem ibidem igne absumptum, ut infrà probabimus. Ir Templo autem mactari non potuit citra generalem populi consensum. Proinde dies mactationis à priva to homine non potuit anticipari. Aut, si anticipavit Christus, comedit agnum Paschalem in Templo not mactatum, atque eo facto, quod absit, Legem vio lavit. Sed & hoc ipsum, quòd diem anticipavit, si Graecorum sententiae statur, & celebravit die decimi tertiâ, cùm Lex praescribat decimam quartam, suerit aperta violatio Legis. Maximè, si pro azymo, usus est ἐνζύμῳ pane; quomodo iidem statuunt.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
