Latin
458.5 to 458.7
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 458.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Ne potest dari idonea ratio, cur Christus, Judaicum Sa cramentum celebrans, non observaverit ritus, qui sunt in Lege praescripti; quos negligere, aut alterare non potuisset sine gravi scandalo. Christique hostes à Juda moniti, id illi objecissent ut grande crimen: neque opus habuissent alios testes conquirere, ut eun violatae Legis reum peragerent, Sunt tamen etiam è nostris viri longè doctissimi, qui, Graecis ex parte accedentes, Christum diem à Judeis receptum anticipâsse volunt. Sed id accipiunt multo aliter. Cùm enim Graeci censeant Christum die mensis decimo tertio Judaeos autem decimo quarto die celebrâsse: ex horum sententia Christus die decimo quarto celebravit, Judaei autem die decimo quinto, nè festum azymorum, in Veneris diem incidens, cum Sabbato continuum esset. Quia Judaei festis diebus ab omni opere tam scrupulosè abstinebant, ut continua duo festa ab illis observari non potuerint absque gravi incommodo. Et verò hodiè festum azymorum immediatè ante Sabbatum, vel continuò post nun quam servant. Non est tamen, quòd quis putet illos apertè Legi refragari. Nam Paschale convivium mensis Nisan decimâ quartâ, &festum azymorum decimi quintam semper celebrant. Sed in Calendariis suis Neomenias ita disponunt, ut festi dies cum Sabbato nunBars prima. quam continui sint. Atque, ut vitent hoc incommodum, Canones quosdam habent de suis festis, quos accuratè observant, quale illud de Paschate. hryg NOD 12 D Nunquam Badu Pascha: id est, Pa scha nunquam incidat in secundam, quartam, aut sextam feriam voce 77 significatas.