# Hierozoicon. Vol. 1 46.1-4

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 46.1 to 46.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/46.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/46.1

Hinc illis Eutropii, Eunuchi jam effoeti, depile caput confert Claudianus. Tob. 2. 11. τὰ σρίδια aviculae in Tobiae oculos stercus egessisse leguntur, quod ad hirundines pertinere recte vidit Hieronymus. Quibus id peculiare est quod pullorum stercora aut ipsa mater ex nido ejicit, cum parvuli sunt, aut eos docet ex nido egerere, cum sunt grandiusculi. Id ex Philosopho habet Plinius, & ex utroque Arabes. Et celebre est Gorgiae dictum, cum idem illi accidisset quod Tobiae. Es. 38. 14. Ezekias in morbo ejulans cum grue confertur, quâ nulla avis est vocalior. Notandum plerasque linguas ipso avis nomine vocem ejus utcunque imitari. Sed ne putetur semper sonorâ voce clangere, Arabes illam demissa voce solum murmurare monent, cum est in custodia. De gruum migratione agitur Jerem. 8. 7. Ex ultimis in ultima terrarum migrant, id est ex Scythia in intimam Aethiopiam ad Nili fontes. In Thracia quae nascuntur, inde discessurae ad Hebrum fluvium conveniunt. Scythicae Pontum transvolant, inter Criu Metopon & Carambin, ubi est angustissimus. Trajecturae saburrâ stabiliuntur, & lapillos pedibus vel ore ferunt, aut etiam vorant. Mira est inter profecturas concordia. Ab illis congruere dictum, & ingruere. Alte volant quatuor de causis, & agmine in trianguli formam, cujus basim impellat ventus. Literas quasdam volatu suo imitantur. Noto flante vel aquila visa turbatur ordo. Duces in primo agmine, ἐραγοὶ in extremo, plebs in medio. Additur quomodo inter volandum se mutuo juvent, & in quo situ dormiant. Ducibus interim per vices vigilantibus, qui lapidem pede ferunt, cujus casu excitentur, si forte somnus obrepat. Et de Pygmaeorum cum gruibus pugnam quid referant Arabes. Maemacterione mense migrant, id est medio autumno. Vere & aestate redeunt. A Jeremia & aliis proponuntur in exemplum prudentiae. grus sit potius quam ciconia. Voce πν agor gruem significari vidit Quaeritur cur in avibus mundis, praepostero, quod fefellit recentiores. Reliqui veterum prorsus Chaldaeus, sed reddidit ordine agiara est ad suos gruum instar postliminio reverti. Et Persarum ignorarunt, quid esset ἄγγαροι indidem dicti. agor.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
