# Hierozoicon. Vol. 1 46.9-11

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 46.9 to 46.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/46.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/46.9

Graeci reddunt ὀρτυγομήτραν, quam a coturnice distingunt Aristoteles, Alexander Myndius & Augustinus in Exodum Hesychio tamen ortygometra nihil quicquam est quam ὄρτυξ ὑμεγίθης coturnix praemagna, quod verissimum. Talmudicis quatuor sunt coturnicum species 1. 1690 sicli συκαλὸς ficedula. 2. Pomp kichli κίχλη turdus, 3. von phisjoni phasianus, 4. 170 selau vera coturnix. Quod est ineptissimum, cum hae quatuor aves nihil inter se commune habeant, nisi quod omnes palato mire placent. Coturnices Israelitis Deus dedit semel in deserto Sin una cum Manna Exod. 16. 13. Et rursus in Kbroth Thaava, cum populus Mannam fastidiisset Num. 11. 6. 31. Et Moses, qui prius miracuUt cum petram iterum percutere jussus est, ut aquas ex lum viderat, tamen de isto dubitavit. Medicorum suffragiis qui coturnices ideo negant cibum ea eliceret. Refelluntur communibus Et explicatur fabula vetus de Hercule a Typhone interesse salubrem, quod venenis vescantur. empto, & nidore coturnicis in vitam revocato. E mari venisse leguntur Num. 11. 31. Non quod in mari natae fuissent, ut Arabibus placet, sed quod eo trajecto venerunt in castra Israelitarum. Quod ad eas advehendas Deus Eurum excitasse legitur Ps. 78. 26. non videbitur posse stare, cum Aegyptus unde venerunt coturnices, sit ad occasum Arabiae, ubi tum erant Judaei. Sed multis probatur Eurum ibi pro Austro sumi. Solvitur quod objiciunt Austro flante non volare coturnices. Docetur qui sint venti Ornithiae, & unde spirent, & coturnices aves esse migratorias, & ex Aegy pto venisse quo tempore migrare solent. Hoc etiam exquiritur, quantâ copiâ venerint? David ut pulverem & arenam, id est affatim pluisse dicit Ps. 78. 26. Hujusmodi pluviarum exempla proferuntur.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
