# Hierozoicon. Vol. 1 462.1-4

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 462.1 to 462.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/462.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/462.1

Syrus itidem, 330l. COLLX Exovibus, & bobus. Neque aliter Arabes duo λκα, καὶ] ἐνnediti. Et Saadias, Ex ovibus, & insuper ex bobus. Ita αι ει etiam pleraeque vernaculae. Maluerim tamen Hebraea verbatim sic reddere, Mactabis Pascha Deo Domino tuo, nempe oves, & boves. Ut sensus sit apertior, suppleo vocem nempe ut in similibus locis. Sic Exod. XX. 24. Immolabis, &c. pacifica sacrificia tua, nempe oves tuas, & boves tuos. Exod. XXIV. 5. Obtulerunt sacrificia pacifica Domino. nempe vitulos. Num. xxviii. 11. Offeretis holocaustum Domino, nempe juvencos foetus boum duos, arietem unum, agnos, &c. I Par. XXIX. 21. Obtulerunt holocausta Domino, nempe juvencos mille, arietes mill agnos mille, &c. 2 Par. vii. 5. Mactavit Rex Solomon hostias, nempe boum viginti millia, & ovium centum virinti millia. Pascha igitur Dent. xvi. 2. tam est genus ad ea, quae sequuntur (nimirum oves, & boves) quàm holocausti, sacrificii, & hostiae voces in locis modo citatis. Et O mincha, id est, munus, in iis, quae subjiciemus. Genes. xiiii. 11. Deferte ad virum illum? un munus, nempe varum resinae, parùm mellis, styracem, mastichem, pistacia, amygdala. Nehem. XIII. 5. Ibi ponebant munus, nempe thus, & vasa, & decimam frumenti, musti, & olei. Et de Solomone I Reg. X 25. Quisque illi afferebat munus suum, nempe vasa argentea, & vasa aurea, & vestes, & arma, & aroma ta, & equos, & mulos. Quisquis attentè haec loca conferet cum eo, de quo agitur, vix, ac ne vix quidem à se impetrabit, ut dubitet de veritate nostrae interpretationis. Itaque ibi loci Pascha vocantur oves, & boves, quae Paschalibus feriis in pacifica sacrificia mactare moris erat. In his a DI U chagiga diei xiv dicebatur Victima, vel pars victimae, quae unà cum agno Paschali mensae imponebatur. Cujus esus poterat in posterum diem differri ut pacificorum omnium Levit. vii. 16. & xix. 6. De chagiga qui plura volet, consulat Maimonidem De oblatione Paschatis cap. 10. sect. 12, 13. 14. Ibi videbit ad chagigam speciatim referri locum, in quo versamur. Verba sic habent, naui INVM NI pono non inania γραι INS. N.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
