Latin
469.5 to 469.7
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 469.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Horum alii pro7bi Dav verna, seu servi domi nati, alii nos rupo servi ἀργυρώνητοι, alii EVQ mercenarii, alii DZOV inquilini terrae Chanaan, nulli servitio addicti: de quibus omnibus Gen. XVII. 12. &Exod. xii. 44. 45. Qui ad Judaismum convertitur Hebraicè dicitur γὰ ger &Chaldaicè NW, giora, unde Graecum γειώ&ς Exod. xii. 19. &Es. xiv. 1. sed frequentiù προσήλυτος. Ante circumcisionem nemo ad Pascha admittebatur, in quam rem est diserta lex Exod. XII. 48. Nemo incircumcisus ex eo comedet. Et proselytos in super baptizari oportuit, postquàm circumcisionis vul nus coaluerat, de quo baptismo multa Judaei. Merce nario, &inquilino inter Judaeos degentibus, haud dubiò liberum fuit à circumcisione abstinere. Sec servos ἀργυρωνήτης ad circumcisionem potuisse cogi multi colligunt ex. Gen. xvii. 12. ubi Abraham circumcidere jubetur tam servum emptitium, quàm domi natum. Quibus concinere videntur haec Legis de Paschate Exod. xii. 44. Omnem servum, argento emptum, circumcides, tum verò de eo comedet. men vix crediderim quemquam ad circumcisionem merâ vi fuisse adactum: quia sic sumenti impone retur peccandi necessitas, &juberetur hypocrisis Nec talis circumcisio saeramentum esset Dei foederis quo non trahimur inviti, sed id volentes amplecti mur. Denique vera religio suaderi debet, non impe rari; nec hominum metu suscipi, sed solius Dei timore. Quem qui colit invitus, eo non est melior, qui idolis sponte servit. In Lege igitur dominos non pute juberi simpliciter, ut servos à se emptos circumcidant, Pars prima.