# Hierozoicon. Vol. 1 47.5-7

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 47.5 to 47.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/47.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/47.5

Quasi vni geber sit gallus. Quale est quod Esjongaber paraphrastis est arae galli. Ibi obiter quomodo Balaam sit gallus. Et cur Hebraei gallum offerant festo expiationis. Gallicinium est duplex, unum mediâ nocte, alterum medio tempore inter mediam noctem & mane, de quo Marc. 13. 25. Secundum gallicinium vocant Aristophanes, Juvenalis, Heliodorus, Ammianus, Synesius, & vetus Adagium, Πρὶν ἢ τὸ δεύπρον ἀλεκτρύων ἐρθέγγεν, id est summo mane Sed hoc idem gallicinium plerique simpliciter gallicinium appellant, aut quia tum galli acrius & alacrius canunt, aut quia posterior ille cantus hominibus utilior est, cum ad diurnos labores eos excitet. Aut denique quia prioris gallicinii tempus alio nomine vocatur μισονυκτιον. Cum igitur eadem pars noctis modò appelletur secundum gallicinium, modo gallicinium simpliciter, Marci verba cap. 14. v. 72. Πρὶν ἢ δὲς ἀλίκτορα φωνῆσαι, idem significant quod Matth. 26. 54. Πρὶν ἀλέκτορα φωνῆσαι, & ad idem tempus referuntur. Quâ ratione facile conciliamus loca in speciem ἐναντιορανῆ, de tempore quo Petrus Christum abnegavit. Ibidem solvimus objectiones. Et in galli cantu observamus duo mirabilia. Unum quod tantulum animal tam contentâ voce canit, ut noctu audiatur ad mille passus & amplius. Alterum quod statis horis canit, atque illo ipso tempore quo reliquae aves somno indulgent. In verba Christi quibus Jerusalem ita compellat Matth. 23. 37. & Luc. 13. 34. Quoties volui congregare filios tuos, quomodo congregat oris gallina pullos suos sub alas, & noluisti? Probatur voce ὄρνιε non avem in genere, sed gallinam significari: Et jam inde a Platonis & Aristophanis aevo sic usurpari coepisse. Et peculiare esse gallinae quod non solum ovis incubat ut reliquae aves, sed & pullos jam editos congregat sub alis suis, ut materno calore foveat. Unde est quod Arabes gallinam vocant matrem congregationis. Hujus gallinae φιλοστοργίας illustre exemplum affertur ex Alphaeo Mitylenaeo. Nec minus insignis est ejusdem descriptio in Plutarcho & Augustino. In Euripide denique Megara pullos suos, id est liberos quos ex Hercule pepererat, se sub alis servare dicit, ut gallinam incubantem. In cibis Solomonis censentur corax emava barburim abusim.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
