# Hierozoicon. Vol. 1 47.8-9

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 47.8 to 47.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/47.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/47.8

Et voce Drant abusim illa animalia significari quae ad praesepe saginantur nemo nescit. Sed de voce emana barburim major est contentio. Alii enim ea intelligunt quae aluntur emana bebibarim id est in vivariis, quae vox cum Romana sit, & Solomonis aevo multis saeculis recentior, barburim inde dici non potuisse planum est. Aliis barburim sunt volucres in genere, quasi ea van eberberim geminatis radicalibus, quia AN eber est ala. Aliis barburim est pro barbarim, & sonat aves e Barbariâ allatas, nempe Troglodyticâ, in qua meleagrides praeter Agatharchidem describunt Diodorus & Artemidorus apud Strabonem. Nobis ut a vini charar ardere viron charebur est summus ardor, sic a qua bara eligere barbur dicitur quod maxime electum est. Itaque barburim in cibariis sunt electissima quaeque. Eaque in pecudibus potius quam in avibus, quod docet adjunctum & Dran abusim Eo enim proprie significantur quae ad praesepe saginata sunt. Quomodo in Scriptura non saginantur nisi pecudes. Huic loco parallelus est alius Nehem. 5. 18. 1 Reg. 10. 22. & 2 Paral. 9. 21. pavones evom thucijim pro cornua cuthijim per inversionem dicti sunt. Quomodo Algumim pro Almugim, Timnath serach pro Timnath cheres, Samlai pro Salmai &c.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
