Latin
IƆDO TDDƆ NDV PID NI DINPTV
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 472-2
Unproofread scanNot analysed yet
IƆDO TDDƆ NDV PID NI DINPTV E Et si homines domus numero sunt miniquàm decem, quantum ad comedendum agnum satis est. Item haec Josephi, De bello lib. 17. cap. 7. ὥσπερ δὲ φρατρία περι ἐκαστὴν γίνεται θυσίαν, οὐκ ἔλασσον ἀνδρῶν δέκα ⟨μόνον γὰρ οὔκ ἔξεστι δαίνυσθαι) πολλοὶ δὲ καὶ σῦν εἴκωσιν ἀθροίζονται Tanquam cognatio erit circa unamquamque victimam hominibus decem non minor (solùm enim convivari non licet) multi autem ad usque viginti con gregantur. Nec fortasse minor fuit convivarum nu merus in suprema Christi mensa, si cum Apostolis du odecim, ut nonnulli conjectant, illi adfuit aedium do minus cum domesticis suis. Nec debuit excedi ille nu merus, ut adstantium unusquisque saltem haberet agninae offulam, vel, ut Hebraei definiunt, N quantum olivam. Itaque Baal Hatturim observat verba Mosis Exod. xii. 4. 28 D in unusquisque secundùm id, quod comedit, per Gematriam idem valere quod hae comedit quantum olivam. Nempe apud Cabalisticos nullum momentum habet unitas quâ solâ differunt duo numeri ex illis vocibus emer gentes. Porrò contubernia, in quibus comedebatur agnus Josephus φρατρίας vocat. Hebraei Par sodalitia, &commensales Trani 132 filios so dalitis. In his contuberniis simul accumbebant vir &mulieres, senes &pueri, sani &aegri, domini &servi, Judaeorum denique quotquot poterant comedere carnis offulam, nè infantibus quidem exclusis modò nè essent ἀρηγέννητα βρέη, infantes modò geniti, quales lacte egere dicit Paulus, &non solido cibo Hebr. v. 12. Interim Maimonides, De Pasch. cap. 1. sect. 4. sodalitium iniri negat inter mulieres &servos nè sit qui nil levitas capitis inter eos, id est, nè levius &proterviùs se gerant, quàm in tali festo de ceat. Sed idem approbat sodalitium totum ex mulieri bus, aut totum ex servis conflatum, non tamen totum ex pueris, quia nondum sunt rationis compotes. Ne que totum ex aegris, aut ex senibus, aut ex OBUIN id est, propter mortum lugentibus, quia tales pa rùm comedunt. Timendum igitur, ne quid super sit, &agni reliquiae vilescant, &profanae fiant. Quoc idem sit periculum, si omnes essent proselyti, qui agni carnes dissecare solent in tenuissimas partes. Sed piget hic referre tam futilia λεπτολογήματα. Pars prima.