Latin
48.1 to 48.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 48.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Pavones autem vere cornum) cuthijim, id est Cuthaeos vocari potuisse planum est, cum ex terra Cuth, id est ex Perfide advecti sint. Quamvis enim pavonum veri natales sint in India, tamen quia ex India primo in Persidem &Mediam, &inde in Judaeam, Aegyptum, Graeciam, Italiam atque alias orbis partes transvecti &dispersi sunt, Persici &Medici potuerunt jure vocari. Et vero Graeci scriptores utroque nomine passim appellant, ut ex Aristophane, Clemente, &Suida probamus. Sequuntur ejus descriptiones ex Tertulliano &Arabibus. Et observatur tempus quo primum Athenis visi sunt. Et quam immane horum pretium fuerit in Graecia &Romae. Quamvis caro parum sapiat &mali succi sit: Et a pavone Arabes abhorreant, tanquam ab ave mali ominis, &cujus sanguine vitis a diabolo aspersa fuerit. 1327 renanim pavones intelligunt Job. 39. 16. Et Chaldaeus, voce Novi interpretes voce &c hobnim Ezek. 27. 15. Sed utrique magno errore. Cum in Jobo renanim sint struthiones ut pluribus docebitur. Et hobnim in Ezekiele ebenus. Proinde a Propheta ebori jungitur, quia ebur in multis refert. Et aeque pretiosus est. Et ex iisdem affertur locis. Et in eosdem usus adhibetur. Plurali numero Hebraice euari hobnim dicuntur, ut tuo sittim, &connex almugim, &reliqua pretiosa ligna. Refelluntur qui alio referunt haec pluralia. Apud Arabes lignum sasem est ebenino simile, ut in Dioscoride &Arriano τὰ σησάμινα ξύλα, quae vera &certa est lectio, &perperam sollicitatur. Ut me esophar mane significat, ita nox tsippor avis dicta est, quia illi solenne est summo mane surgere, cum ferae tum altum dormiant, postquam noctem duxerunt insomnem Ps. 104. 20. Merceri &aliorum error est vocem nox esippor nonnisi minutiores aves significare, cum ad omnes paTamen pro passere videtur usurpari Ps. 84. 4. ut passim apud paraphrastas. Ita σενθὸς &passer sunt voces ambiguae. Nam struthio quoque τρυθὸς vocatur &passer marinus. Apud Arabes in passerum specie sunt hirundo, carduelis, corydalus, philomela, alauda, picus &c. Passerem domesticum egregie describit Damir. nxox tsiphtseph garrire &pipire est more av cularum Ef. 8. 20. &29. 4. Graece πίζιν &στρυθίζον dixeris. Singulari capite examini subjiciuntur loca novem, in quibus voce nos tsippor passerem intelligunt interpretes celeberrimi, cum uno aut altero exceptis, ad aves in genere illa pertinere palam sit. Matth. 10. 29. dicit Christus duos passeres assario vendi, nec tamen eorum ullum in terram cadere sine Deo, &Luc. 12. 6.