Latin
482.1 to 482.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 482.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nec in Euangelio minus frequens haec locutio. Nam Luc. xii. 35. jubemur lumbis esse praecinctis. Et Luc. xvii. 8. dominus servo suo imperat, ut coenam paret, &praecinctus sibi ministret. Et Joh. xiii. 4. Christus, ut lavet pedes Discipulorum, accepto linteo, praecirgit se. Proinde Latinè dicimus aliquem ad iter, vel ad opus accingi. Et Poeta summus Aen. lib. 7 Accingunt omnes operi. Neque rarò accinctus sumitur pro homine industrio &expedito, qui Graecis ἄζωνος ἀνὴρ, &Hebraeis vi haluts, quia nyma, chalatsim, sunt lumbi, ubi cingulum. Sic Jos. IV. 13. Graeci ἄζωνοι εἰς μάχὴν ubi Hebraeis. NAE. 15197. Baculum quoque ad iter pertinere nemo nescit, cum eo viatores fulciantur in locis lubricis, &ab aggressoribus se tueantur. Itaque Gen. XXXII. 10. Jacob cum baculo transit Jordanem. Et Gen. xxxviii. 18. Juda, Timnam se conferens, baculum in manu habuit. Neque aliud fuit virga Mosis tam decantata, quàm iter facientis baculus, Exod. iv. 2. Unde est, quòd Christus profecturis Discipulis praecepit, ut nihil ad iter sumerent, nisi baculum solum, Marc. vi. 8. Haec igitur facilia hactenus: sed mirari subit quorsum Israëlitae Pascha jubeantur calceati comedere. quasi antea fuissent discalceati. Sunt, qui reserant ad morem apud veteres receptum deponendi calceos inter edendum, nè lectos inquinarent, in quibus discumbebant. Quasi voluerit Deus Paschale convivium à reliquis hac in parte differre, ut nè calceos pro more deponerent. Sed mos accumbendi mensae non fuit tam vetustus. Prisci enim mortales mensae assidebant, ut nos hodié. Athenaeus libri primi capite decimo quarto, αθέζονται δʼ ἐν τοῖς συνδείπνοις οἱ ἥρωος, οὗ κατακέκλινται Sedebant in conviviis Heroës (apud Homerum) non accumbebant. Quem morem apud Macedones, Alexandri, &Cassandri aevo, nondum planè exolevisse, X Duri &Hegesandro probat. Itaque in Prophetarum libris convivas in mensa semper sedere reperias, nusquam accumbere. Sic Gen. xxvii. 19. Jacobus patri dicit, Sede, &comede de venatione mea. GenLXXVII. 25. Josephi fratres sedent ad comedendum cibum. Gen. xliii. 33. iidem, in Aegypto à Josepho initati, sederunt coram eo. Exod. XVI. 3. aiunt Israëlitae c ibidem, ollis carnium assidentes, ad saturitatem comedisse. Et Exod. xxxii. 6. post aurei vituli cultum in deserto sedit populus ad edendum, &bibendum. Judic.