# Hierozoicon. Vol. 1 482.5-7

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 482.5 to 482.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/482.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/482.5

rix. 6. Levita, & socer ejus, sedentes comederunt ambo unà, & biberunt. Ruth. ii. 14. Boaz Ruthae, mesoribus assidenti, porrexit aristas tostas. ISam. XX. 5. Jonathani dicit David, Novi-lunium est cras, quo ego cum Rege sedere soleo ad comedendum. Et versibus 24, & 25. Saule ad cibum sedente, Abner illi assidet. Et, cùm eidem Sauli, apud Pythonisiam coenaturo, lectus esset oblatus, quia vires defecerant, in eo tamen non recubuit, sed sedit, 1 Sam. XXVIII. 23. Tase est, quòd de duobus Prophetis dicitur Bethele convivantibus, cumque sederent ad mensam, I Reg. xiii 20. Et de Assuero prandente, Dixit verò mihi Rex & conjux ei assidens, Nehem. ii. 6. Hinc Prov. xxiii. 1. Cùm sedebis, ut comedas cum principe. Jerem. xvi. 8. In domum convivii ne ingrediaris, ut sedeas cum eis. Et Ezech. xliv. 3. Princeps ibi sedebit, ut comedat panem coram Domino. Ex tot Prophetarum locis cùm veteres illos pateat in mensa sedisse, non accubuisse, causa non fuit, cur ad mensam accedentes calceos eximerent. Proinde quosdam legas, qui aliud comminiscuntur, Deum scilicet sanxisse, ut Israëlitae, Pachale convivium celebraturi, viatorum calceos sumerent, quos à vulgaribus fuisse diversos asserunt, non tamen Q q 2 tamen probant, cùm Lex nihil tale habeat. Solùm Sic enim de Samaria habet Graca versio Mich. i. 8. enim Judaeos jubet ut calceati comedant, sed de calΠοράσεται ἀνυπίδατος, καὶ γυμνὴ, Incedet discalceata, & ceorum genere nihil praescribit. Haec igitur est mera nuda. Ad quae verba Cyrillus, Ἡ δ γυμιότης, καὶ ἀ divinatio.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
