# Hierozoicon. Vol. 1 488.1-4

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 488.1 to 488.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/488.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/488.1

Urticam porrò in cibis adhiberi, non solùm in extrema fame, quòd docet Procopius libro tertio Gothicorum, aut in morborum remedia, quod Medici saepe praescribunt, sed & in quotidianum usum haec Chrysippi me docuerant apud Athenaeum libro quarto, Μὴ ποτʼ ἐλαίαν ἐσι ἀκαλὴρὴν ἔχων χειμωνος ὅρᾳ· Nè comede unquam olivam (id est, optima quaeque) si urticam habeas hyemis tempore. Et Horatum ad Iccium, Epistola duodecimâ Si fortè in medio positorum abstemius herbi. Vivis, & urticâ. Ancaram denique esse urticam ex Plinio colligere est, à quo urticae tribuitur amaritudo mordax libri vigesimi primi capite decimo tertio. Fateor tamen ipsi mihi haec non satisfacere, & si quid afferatur melius me libenter amplexurum Ad Misna locum de Paschalibus herbis cum agno comedi solitis Gemarista nonnullas alias de suo inferciunt: in quibus juny77, kirdophnin, non tam herba, quam arbustum est. Nam VUDITI kirdophnin, est rhododaphne, vel rhododendron, quod miror Lexicographos non potuisse divinari, cùm praeter nomen etiam plantae descriptio, quàm Hebraei nobis exhibent, maximè conveniat. In Schemoth Rabba capite quinquagesimo legitur ad aquas crescere, floresque habere rosis similes, & folia, quae bestiis sint venenum. Ita etiam in pelammedenn est non hy – ίτης monum a Arbustum est crescens ad orat amnium, floribus liliorum instar, valde amaris, quaeque bestiis sunt lethifera. Ita citat Gaal Aruc, & addit Hispanorum nonnullos vocare 17730 Sangago. In Cholin cap. 3. fol. 58. b. ad Misnae verba Drτ ΓDR, & quae comedit hirdophnen, notant Rambam, & Bartenora, hirdophnes bestiis esse lethiferam, sed homini nihil nocere. Quae de rhododaphne dici qui non videt nihil videt. Illam enim τόποις παραποταμίοις, secus amnes crescere observat Dioscorides, & habere τὸ ἄνθος ῥοδοειδὲς· quod ex ipso nomine constat. Is proinde flos, si credimus, Apuleis (m) propè imposuit, qui, in asinum mutatus, cùm, rosas quaerens, quarum esu pristinam formam recuperaret, in rhododendri flores incidisset illud ve nenum rosarium sumere gestiebat, quod fuisset illi lethale.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
