# Hierozoicon. Vol. 1 49.1-4

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 49.1 to 49.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/49.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/49.1

Non solum quia par est utrobique celeritas. Sed & quia temporis semel elapsi nihil remanet, ut aquila in aere & navis in mari nullum sui vestigium relinquunt, quod observat Solomon Pro. 30. 19. Ex Hebraeorum sententia aquila una hora conficit XXXM passuum. Neque ulla est avium quae sublimius se efferat. Proinde usque ad ignem elementarem efferri, & ad radios Solis exuri, & Caesarum animas e rogo in coelum usque vehere, & in ipso Jovis sinu quiescere & nidulari credebatur. Job. 39. 31. 32. aquila in petra habitat & in praerupto scopulo tanquam in arce degit. Unde rimatur cibum oculis procul intuentibus. Duae scilicet causae sunt cur in ardua haec loca se conferat, quaeque homini sunt impervia & inaccessa. Una ut ibi tutius degat: Altera ut inde cuncta despiciat. Aquilâ enim nullum est animal perspicacius. Itaque nomen illi est ab acumine visus. Et sola intuetur Solem inconniventibus oculis. Sequitur v. 33. Pulli ejus sorbent sanguinem, eumque solum. Nam a potu aquae prorsus abstinent. Et ubi sunt confossi, ibi est. Confossi, id est confossorum vel occisorum cadavera. Itaque ad hunc locum alludunt Christi verba Matth. 24. 28. Ubicunque est cadaver, ibi congregantur aquilae. Sed cadaveris oculis maxime inhiant, Pro. 30. 17. Quod proprie ad percnopterum seu gypaeetum pertinet, aquilae genus vulturinâ specie, quodque vulturum generi multi adscribunt. Alioqui enim aquila cadavera non attingit. Aquilae affectum erga pullos suos esse tenerrimum indicant haec verba Mosis Deut. 32. 11. De aquila excitat nidum suum, & super pullos suos volitat extensis alis, & eos acceptos gestat super pennas suas. Cujus loci prima verba, excitat nidum suum, explicantur per sequentia, super pullos suos volitat extensis alis, nempe ut eos ad volatum provocet. Ergo nidum suum, id est pullos suos, quos exemplo suo excitat, alas motitans & extendens. Utitur voce nn) rachaph quae ad motum alarum proprie pertinet. Hinc in historia creationis Dei Spiritus describitur prunam merachepheth, motitans se quasi alis super aquas. Et tam Hebraeis quam Arabibus ijv) raphraph id ipsum est, elisâ gutturali, & geminatis radicalibus. Pullos suos dicit plurali numero. Quamvis enim in aquilae nido plerumque sint singuli, tamen quandoque plures adeoque septem traduntur esse reperti. Ibi obiter edisseritur quâ ratione aquila pullos alis aut humeris suis gestet.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
