# Hierozoicon. Vol. 1 49.5-7

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 49.5 to 49.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/49.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/49.5

Mosi ex Philosopho objicitur aquilam esse ἄστοργον, & pullos suos ante tempus e nido ejicere, quos ossifraga suscipit. Sed in Aeliano, Oppiano & Hieronymo leguntur contraria omnia. Et ipsa paene Mosis verba citat Suidas ex Philostrato. Nec nisi pullorum unum, eumque tanquam alienum aquila ejicit, aut quia non potest alere. Quid quod etiam in aquilarum specie est ossifraga, quae non solum proprios pullos, sed & alienos alit. Propter mirabiles dotes quas in aquila descripsimus, quicquid in coelo sublime est, aut in terris maxime eximium, Deus, Angeli, fideies, imperia & maximi reges cum aquilis conferri videas. Sic Deus Israelitas ex Aegypto exeuntes sustulisse se dicit super alas aquilarum. Plerique interpretes hîc habent tanquam super alas aquilarum. Sed illud tanquam suppressit Deus, ut similitudo esset expressior, atque animum feriret magis. Hujus afferuntur verae rationes, & falsae rejiciuntur. Quod Deus amavit Jacobum, & Esavum odio habuit, ad aquilam multi referunt, quae e duobus pullis unum alit, alterum rejicit. Ut aquila clangore pullos, ita Deus Israelitas verbo suo excitavit, super eos Spiritu suo se motitavit, providentiae alas expandit, & iisdem alis populum suum in deserto gestavit Deut. 32. 11. Ibidem observatur Deum in Lege cum aquila, sed in Evangelio cum gallina conferri, & sic adumbrari diversam administrationem sub utroque Testamento. Angelos quoque per aquilas significari docet quatuor animalium descriptio Ezek. 1. 10. & A. poc. 4. 7. Hinc Apoc. 8. 13. ubi dicit Joannes se unum Angelum vidisse in medio coelo volantem, quaedam exemplaria optimae notae pro Angelo aquilam habent, ἐνὸς ἀντοῦ pro ἐνὸς ἀγνέλου, ut Angelum illum sciamus habuisse aquilae speciem, quae Angelo maxime convenit, propter velocitatem, robur, longaevitatem, τὸ ἐξυδιρκὸς, τὸ ὑψιπετὸς, & quicquid aliud cum aquila commune habet natura Angelica. Etiam aquilarum nomine fideles significantur in Christi verbis; Vbi cadaver, ibi congregantur aquilae. Nec frustra aquilae vocantur qui aggregantur Christo.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
