Latin
494.1 to 494.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 494.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Agni autem ossa confringere est ea rimari, &scrutari velle, quae captum nostrum superant: quasi fidem obviis pasci, &sustentari non sufficiat, nisi conemur ea indagare, quorum cogni tio vetita est, &investigatio periculosa. Qualia velle scrutari est in ossibus genuinum frangere, &eadem populo proponere, est pro pane lapidem esurienti porrigere Matth. vii. 9. Hic igitur succurrat illud Mosis Deut. XXIX. 29. Quae occulta sunt penès Dominum Deum nestrum sinto; at quae revelata, nobis sint, &filiis nostris in saeculum. Et eximium illud Hieronymi Prov. XXV. 27. quamvis cum Hebraeo minus congruum. Qui scrutator est majestatis, opprimetur à gloria. Herbae amarae, cum quibus agnum oportuit comedi, significant omnes qui volunt piè vivere in Christo Jesu, persecutionem pati, 2 Tim. iii. 10 Vt, per communionem passionum illius, conformes fiamus morti ejus; Phil. III. 10. Eodem enim tendentibus idem iter est prosequendum. Et spinea corona nobis cum Christo ferenda est, ut succedat corona gloriae, juxta illud Apostoli, Si sustinemus, etiam cun illo regnabimus, 2 Tim. ii. 12. Etiam ad mores illud pertinet, quòd iis, qui vocantur ad agni manducationem fermentum toties, &tam disertè prohibetur In Scriptura enim fermentum corruptionis est symbo lum. Hinc Psal. Ixxi. 4. David liberari petit a manu impii, à manu praevaricatoris, DI &fermentati id est, cujus animus fermenti instar acidus est. corde acidum, Graeci Qualem gl. a) Zale Arabes ὀξινὴν, &Romani vappam appellant, quod jam alibi pluribus explicavimus. Proinde Christus suos monet, ut sibi caveant à fermento Pharisaeorum, quod ad doctrinam refert (d) Matthaeus, (e. Lucas ad hypocrisim. Et Pau (d) Matth. lus fermento malitiae opponit azyma sinceritatis, &xvi. 11. (e) Luc. xii. veritatis. 1 Cor. v. 8. Alii ad superbiam referunt, quia massa fermentata statim intumescit Alii ad odia, &simultates; quibus acescunt animi, &exacerbantur. Ab his nempe vitiis expurgari debet quisquis cum Christo communicat. Cum hypocrita(k) 1 Pet. ii. is non serat, (1) in cujus ore dolus non est inventus nec superbos, qui ig) se demisit usque ad mortem cru g) Phil. ii. 8 h) Ephes. ii. cis; nec contentiosos, qui (h) pax nostra est, &ideseipsum obtulit, ut nos reconciliaret.