# Hierozoicon. Vol. 1 494.1-4

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 494.1 to 494.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/494.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/494.1

Agni autem ossa confringere est ea rimari, & scrutari velle, quae captum nostrum superant: quasi fidem obviis pasci, & sustentari non sufficiat, nisi conemur ea indagare, quorum cogni tio vetita est, & investigatio periculosa. Qualia velle scrutari est in ossibus genuinum frangere, & eadem populo proponere, est pro pane lapidem esurienti porrigere Matth. vii. 9. Hic igitur succurrat illud Mosis Deut. XXIX. 29. Quae occulta sunt penès Dominum Deum nestrum sinto; at quae revelata, nobis sint, & filiis nostris in saeculum. Et eximium illud Hieronymi Prov. XXV. 27. quamvis cum Hebraeo minus congruum. Qui scrutator est majestatis, opprimetur à gloria. Herbae amarae, cum quibus agnum oportuit comedi, significant omnes qui volunt piè vivere in Christo Jesu, persecutionem pati, 2 Tim. iii. 10 Vt, per communionem passionum illius, conformes fiamus morti ejus; Phil. III. 10. Eodem enim tendentibus idem iter est prosequendum. Et spinea corona nobis cum Christo ferenda est, ut succedat corona gloriae, juxta illud Apostoli, Si sustinemus, etiam cun illo regnabimus, 2 Tim. ii. 12. Etiam ad mores illud pertinet, quòd iis, qui vocantur ad agni manducationem fermentum toties, & tam disertè prohibetur In Scriptura enim fermentum corruptionis est symbo lum. Hinc Psal. Ixxi. 4. David liberari petit a manu impii, à manu praevaricatoris, DI & fermentati id est, cujus animus fermenti instar acidus est. corde acidum, Graeci Qualem gl. a) Zale Arabes ὀξινὴν, & Romani vappam appellant, quod jam alibi pluribus explicavimus. Proinde Christus suos monet, ut sibi caveant à fermento Pharisaeorum, quod ad doctrinam refert (d) Matthaeus, (e. Lucas ad hypocrisim. Et Pau (d) Matth. lus fermento malitiae opponit azyma sinceritatis, & xvi. 11. (e) Luc. xii. veritatis. 1 Cor. v. 8. Alii ad superbiam referunt, quia massa fermentata statim intumescit Alii ad odia, & simultates; quibus acescunt animi, & exacerbantur. Ab his nempe vitiis expurgari debet quisquis cum Christo communicat. Cum hypocrita(k) 1 Pet. ii. is non serat, (1) in cujus ore dolus non est inventus nec superbos, qui ig) se demisit usque ad mortem cru g) Phil. ii. 8 h) Ephes. ii. cis; nec contentiosos, qui (h) pax nostra est, & ideseipsum obtulit, ut nos reconciliaret.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
