Latin
498.1 to 498.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 498.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Et surrexit is &abiit. Quo facto, Jesus viro dixit, Jam peto à te postquàm ostendi tibi hoc signum, quis ceperit placen tam: qui rursus se ignorare respondit. Vnde profecti cùm ad alium amnem venissent, Jesus virum manu sumpsit, &incessit super aquas. Et, amne trajecto, dixit, Postquàm alterum hoc signum ostendi tibi, rogo te quis ceperit placentam: quod is se scire iterùm dissimulavit. Cùm inde ad antrum venissent, &consedissent, Jesus, terram &arenam colligens, dixit, Fiat id aurum cum bono Deo, &factum est aurum. Quo in tres partes diviso dixit Jesus, Triens esto mihi, triens tibi, &triens illi, qui cepit placentam. Tum verò is placentam se cepisse confessus est, &totum aurum Iesus illi tradidit. Quo accepto, cum Jesum reliquisset &abiisset ut staret prope aurum in antro, ad eum accesserunt viri duo, qui, ut aurum surriperent, mor tem illi intentaverunt. Quam ut vitaret, promisi. unicuique daturum auri trientem. Et cùm inter eos sic convenisset, miserunt ad vrbem unum è suo numero, ut emeret cibos: qui ita missus apud se dixit, quorsum diQuin venenum immittam in cividerem has opes? bos, ut eos conficiam, quod &praestitit. Interim, eo absente, dixerunt secii duo, Quorsum is opum erit particeps? Itaque, cùm redierit, interficiamus eum ut opes dividamus in duas partes. Et venientem adorti interemerunt. Sed &ipsi, cibo comeso, mortui sunt. Et mansit aurum in antro: &tres illi circa aurum mortui jacebant. Quò cùm venisset Jesus, &sic jacentes invenisset, discipulis suis dixit, Ita agit mundu cum suis. Et timuerunt cum Jam videndum, an aliquâ ratione possit exsculpi quid propriè sit Suynt, (2) cebit caprarum, 1 Sam. XIX. 13. ubi Mical, Davide elapso, ad cervical ejus posuisse legitur Cyn. 2. Quod ita obscurum est, ut plerique veterum hic in diversa abeant. Ut res repetatur altiùs, Saulem Regem sciendum est in Davidem generum, quamvis optimè de se meritum, irâ tam graviter exarsisse ut eum, indictâ causa, morti ad judicaverit, &misisse lictores, qui noctu domum obsiderent.