# Hierozoicon. Vol. 1 499

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, CAPUT, QUINQUAGESIMUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/499
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/499

Quod ex Josepho sumptum, apud quem similia legas Antiquitatum libri sexti decimo quarto. Sed quod illorum pace dixero, nè umbram quidem veritatis id habet, exenteratae caprae jecur stragulis uppositum, μέχρι πολλοῦ, id est, per longum tempus ita palpitare, ut stragula sublevet, & motu suo vitam mentiatur. Et 27, quidquid fuerit, non latebat sub stragulis, sed eminebat VIIONT, ad pulvinar ejus, nempe Davidis, ut habetur in Sacro Textu. Sed pravum hunc sensum peperit prava versio Et prava versio nata est ex Graecorum prava lectione, qui, pro vas legerunt 720, id est, jecur. Alii Interpretes mirè dissident. Sic vas Chaldaeus interpretatur Hτὸ utrem; Aquila, στρογγύλωμα τῇ χεν orbem pilorum; Kimchius, pulvinar, Pomarius modium, aut lagenam; quia in Kimchio pro car egit 73, cor, seu corum, mensurae genus: Hieronymus, pellem pilosam. Fortè ex Syro, in quo hic mesco, id est, μισνος, vox ex Nicandro nota, quam Hesychius κώδιον & δέρμα exponit. Quae singula expendere nostri non est otii. Tantùm ea hìc afferam, quae videntur vero proxima, nè inter tot nterpretamenta suspensus haereat lector, & incertus quid eligat. Vox 27, cebir est in Regimine: status Absolutus est. 723, cabit. Et 723, cabir, idem, quod 723, cabbir, vox notissima, quam pro multo, aut magno Jobus & Esaias saepe usurpant. Sic Job. viii. 2. 23 IV ventus multus aut ventus magnus, 117., ut Aben Ezra. Et Job. XV. 10. GD. Vt multus, aut magnus diebus, id est grandaevus, ubi rursus Aben Ezra ly magnus, tanquam cabit, magnus. ex lingua Kedar, id est, Arabica, quà AAQ etiam ad aetatem refertur. Et Job. xxxi. 25. multum quid, aut magnum quid invenit manus mea. Et Job. XXXIV. 17. 723 p justus magnus, quo sensu Gallis un grande homme de bien. Et Job. XXXIV. 24. 123 BV conteret magnos, id est, potentes. Deus magnus. Item Et Job. XXXVI. 5. 7122 27 na 733 magnus virtute animi. Et Es. xvi. 14. Et residuum Noab paucum, parvum, 23 non magnum. Et Es. xvii. 12. & xxviii. 2. & aquae multae, aut aquae magnae. Indè CABIRISTI Phoenicibus apud vetussimum Scriptorem Sancheniathonem de quibus nos alibi multa. Et, quod jam Aben Ezra notavit, hodieque apud cabir est magnus. Itaque etiam rabes At verba Samuelis, in quibus versamur ON V Θ 7 significare puto, Et magnum caprarum posuit ad cervical ejus Quae quidem Elliptica est oratio, & in qua aliquid est necessariò supplendum. Sed quid illud sit linguae periti statim animadvertent. Supplendum nempe O pilum. Et haec sunt accipienda, quasi scripsisset Sacer Vates, τι Σ Γ Et magnum (seu longiorem) caprarum pilum posuit ad cervical ejus, Quae Ellipsis vocis WD ante DIDI nemini dura videri debet, cùm in Scriptura sit valde requens. Sic Exod. XXV. 4. OI WU byssus & caprae, id est, & pilus caprarum. Et Exod. XXVI. 7. DI I aulaea caprarum, id est, e pilo caprarum. Et Exod. XXXV. 26. DVNIIN NV noverant capras, id est, pilos caprarum. Et Cant. IV. 1.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
