# Hierozoicon. Vol. 1 5.1-4

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 5.1 to 5.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/5.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/5.1

Aut fallor, aut est species salamandrae, quomodo Syrus reddidit, plerique alii stellionem. Quartum num chomet recentiores limacem, sed veteres lacertam exponunt. Et ipsum nomen docet arenariam esse lacertam, quia nivom chometon est arena Hebraeis. Eam igitur intelligo quae Arabichulca dicitur, in arenis semper degens, & homine viso in iis statim se immergens, quomodo piscis in aqua. Quintum & ultimum non thinsemeth talpam reddunt multi veterum, multi etiam recentis aevi. Quae versio palam est falsa, quia talpa est obum choled, de qua jam actum fuerat versu proxime praecedenti. Aliud igitur est onum thinsemeth, chamaeleon scilicet, ab aspirando sic appellatus, quia hianti semper est ore. Unde factum est ut crederetur nonnisi solo aëre vesci. In avium quoque nominibus similis lapsus est frequens, & passim sumitur avis pro ave. Ita cum novi interpretes τι deror hirundinem reddunt, sequuntur Hebraeos recentiores. Sed nullâ necessitate coacti veteres omnes deserunt, quibus non deror vel turtur vel palumbus est. Huc facit quod hoc alhornomen a libertate sumsako. horrin, quorum illud columbae aut turturis pulClum, hoc palumbum marem sonat. ro & ptum est, ut Arabica Aliter peccatum in nominibus DO sis & τιν agor, quorum cum illud hirundinem, hoc gruem sonet serem 8. 7. & Es. 38. 14. DD sis novi interpretes ex Hebraeis gruem exponunt, & τιν agor hirundinem. Sed Senioribus, Symmacho, Theodotioni, Hieronymo, Arabi interpreti, no sis est hirundo. Quae a cantu sic appellata est, ut Italice zisilla. Unde est quod iisdem zisillare, & veteribus Romanis zinzilulare, est canere more hirundinis. Et Isis in Plutarcho mutata fuisse fingitur in hirundinem Contra quν agor vocem gruis utcunque imitatur, ut Chaldaicum propter nominis allusionem. N kurgurnonk, Graecum γρανος, Germanicum kran, Latinum grus, kurCo,2 keja, Arabica ki & unde gruere. Et ex Hebraeo gruis nomine vay ager, ortum Arabi Q agiara significat in patriam postliminio reverti, quod grues quotannis faciunt. Et Percum sicum ἀγγάρον angarorum nomen, quos celeritate cursus cum gruibus decertasse scribit Xenophon. Tamen e veteribus solus Chaldaeus vocem in agor recte gruem explicavit, idque ordine praepostero.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
