Latin
501.1 to 501.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 501.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Jam facile erit conjicere cur hujusmodi caprarum villos Mical in Davidis cervical imposuerit; nempe, ut ejus caesariem aliquo modo referrent. Caprim enim in Oriente pili humanis non sunt prorsus absimiles. Unde est, quod in Apuleis Asino, libro tertio Photis, cùm non potuisset Boeotii juveris capillos apud tonsorem surripere, prout à domina jussa fuerat, quia tonsor prohibuerat id scelus, cum tristis, inquit, indè discederem ne prorsus vacuis manibus redirem, conspicio quemdam forficulis tondentem caprinos utres; quos cùm probè constrictos, instatosque, &jam pendentes cernerem, capillos eorum humi jacentes, FLAVOS, AC PER HOC ILLI BOEOTIO JUVENI CONSYMILES, ausero, cosque dominae meae, dissimulat à veritate, trado. Quale est, quod ex Callisthene suprà didicimus capras in Lycia esse ἔυτριχας bene cabillatas, ita ut ab iis dependere dixeris βοστρύχους cincinnos, &ὡς τινα ἔλικας κομης, quasi quosdam comarum cirros. Proinde galericuli ex hoedina pelle confecti ad lidissimulandam calvitiem Martialis ita meminit, bri duodecimi Epigramate 45. Hoedinâ tibi pelle contegenti Nudae tempora verticensque calva Et Rebecca hoedinis pellibus texit Jacobi collum, &manus, Gen. xxvii. 10. ut haberetur pro fratre Esavo, qui hirsutus erat toto corpore. Non immeritò igitur Mical viri sui caesariem quomodocunque imitari conata est mollioribus illis &tenuioribus caprarum pilis, quos eam in promptu habuisse nihil mirum, cum llorum temporum matronae inter caetera nere discerent caprinos villos, ut suprà probavimus ex Exod. XXXV. 26. Ut ad caprini pili commendationem valde pertinent quae dicta sunt ad praecedentem locum, ita etiam quae uicentur ad sequentem Cant. iv. 1. ubi capilli sponsae cum caprarum pilis conferuntur, sed iis verbis, quae Interpretes non parùm torquent. Nos illa putamus ita reddenda, Capillitium tuum est ut gregis caprarum, quae ascendunt è monte Galaad, vel e Galaad, ut habetur in loco parallelo Cant. vi. 4. Vt gregis caprarum supple pili. Nam, cùm de capris agitur, eam vocem suprà docuimus saepe suppleri. Et hic supplendam esse ex sermonis contextu patet.