Latin
503.5 to 503.7
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 503.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Et vidit mulierem se lavantem ex tecto (ita est in Hebraeo) id est, vidit è tecto mulierem se lavantem. Et Pf. Ixviii. 24. Vt tingas pedem tuum in sanguine. linguam canum tuorum ex hostibus, &c. Ordo est, Ut tingas sanguine ex hostibus, seu hostili, vedem tu um, &linguam canum tuorum. Et rectè dicitur caprarum e monte Galaad; quae regio fuit ἐρδος, &compascua. Unde Galaad dicitur Num. xxxii. 1 D so locus pecuariae: &Mich. vii. 14. Depascent Basan, &Galaad: &ferem. L. 19. Pascetur Carmel, &Basan, &in monte Ephraim, &Galaad. Quin ut terra Basan ovibus, ita terra Galaad est capris aptior; quia montosa, &sylvosa est. Dioscorides libro secundo in capite De lacte, capras pasci dicit δρυῖ, καὶ χίνῳ, καὶ θαλίᾳ, καὶ τερμίνθῳ, quercu, lentisco, olea, &terebintho, cum jusmodi arboribus scatent montana Galaad Resiniferas saltem arbores, quales sunt lentiscus, &terebinthus, in iis locis non defuisse docent Sacri Scriptores, qui resinae de terra Galaad non semel me minerunt. Sic Gen. xxxviii. 25. Ismaëlitae mercatores resinam è Gala ad in Aegyptum deferunt. Et ferem. viii. 22. Nunquid resina non est in Galaad? Et terem. alvi. 11. Ascende in Galaad, &tolle resinam virgo silia Aegypti. Resina Hebraeis est S, tseri, Gracè ῥητίνη per Metathesim, &à mutatò in N; ut in Τύρος ex V Tsor: &Τάνις ex IVS, Tsoan. Quòd novi interpretes, post Kimchium, balsamum reddunt, est prorsus ἀνιστέρητον. Constat enim ex historiis balsamum cis Jordanem crevisse prope Engadi. &Hicrichuntem; non trans fordanem in terra Ga laad. De Caprarum nominibus, pilis, &lacte, plurima. 619 Cap. LI. um rerum, quas cibi caus à capimus, liquentium (ac) laad.