# Hierozoicon. Vol. 1 506-2

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, CAPUT QUINQUAGESIMUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/506-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/506-2

quibus harum artium magistri id tandem obtinue runt, ut ad communes dapes palatum obbrutesceret magni fiebat hoedina caro, & in conviviis apud vete res saepe laudatur inter praecipuos cibos. Sic Athenae libri noni capite decimo quarto, Πενερέροντο καὶ ἔειρ πολλάκις ποικίλως ἐσκευασμένοι, ἄλλοι δὲ καὶ πολυ τοῦ ὀπῖ ἔχοντες, οιτινες οὐ τὴν τυχοῦει ἥδονὴν παρείχον ἥμιν Sap etiam hoedi circumferebantur vario apparatu, quorum nonnulli, multum habentes laserpicii, nos non vulgari voluptate afficiebant. Et Aristophanes in Ciconiis inte dapes opiparas censet κωλὰς ἐριφων, hoedorum pernas Et Xenophanes Colophonius in Elegis Πέμψας γὰρ κωλύν ἐρίρου, σκέλος ἡ αυ πῖον Ταύρου λαρίνου Missa hoedi pernâ, crus praepingue reportasti Larini tauri. Et Juvenalis Persico, quem ad coenam invitat hoedum his verbis pollicetur, Sat. 11. De Tiburtino veniet pinguissimus agro Hoedulus, & toto grege mollior inscius herbae Nec dum ausus virgas humilis mordere salicti, Qui plus lactis habet, quàm sangninis. Quin sibi fingit Isidorus, Orig. lib. 12. cap. 1. hoedun ab edendo dici, quasi appellari mereatur edullium κατʼ ἐξοχὴν propter saporem eximium. Nec hoedina caro minoris fit à Medicis, qui saluberrimam censent Galenus Πεεὶ ἐυχυμίας capite quarto, postquàm agno rum, & procellorum recens natorum, membra, quia sunt valde humida, βλεννώδη mucosa esse notavit, ac proinde difficulter concoqui, τὰ δὲ τῶν ἐείρων, inquit, Pars prima. Hoedis explicata.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
