# Hierozoicon. Vol. 1 506

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, CAPUT QUINQUAGESIMUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/506
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/506

In totum aliâ naturâ, quàm nostri externique prodiderant Quippe viti similior est quàm myrto. Malleolis seri dicitur nuper vincta, ut vitis, & implet colles vinea rum modo. Justinus libro trigesimo sexto Arbores opobalsami formam similem piceis arboribus habent nisi quòd sunt humiles magis, & in vincarum morem excoluntur. Et è recentioribus Marinus Sanutus lib. 3. cap. 14. Arbuscula illa est sicut lignum viti trium annorum. Hoedi apud Hebraeos maximè erant in deliciis. Hinc cùm Isaac ab Esavo Do cupedias periit, qui bus senilis palati fastidiis aliquo modo subveniret Rebecca illi paravit duos hoedos. Non, ut unus Paschalis esset, alter in cibum. quod Hebraei stultè asse runt, cum Pascha multis demum saeculis post Isaacam diversis modis, quomofuerit institutum: (a) do hic habet Interpre sed ut condirentur Arabs Parisiis editus Gen. Isaacus, quod maximi variis condimentis eligeret arrideret. Gedeon quoque Jud. vi. 10. & Manoah Jud. xiii. 15. hospites suos lautè excepturi, Angelos nempe qui latebant sub hominum specie, hoedos illis apponunt. Et Davidis pater, Isai, Regi hoedum audet offerre 1. Sam. xvi. 20. Ut de inda taceam, qui pro seu concubitus mercede hoedum Thama ri obtulit Gen. xxxviii. 17. Et de Samsone, qui Dalila hoc idem munus destinat Jud. XV. 1. Ut qui dicit apud Poëtam Praetereà duo nec tut à mihi valle reperti Capreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo, Bina die siccant ovis ubera, quos tibi servo. Jam pridem à me illos abducere Thestylis orat Et faciet, quoniam sordent tibi munera nostra. Et verò antequàm tot gulae mangonia reperta essent

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
