# Hierozoicon. Vol. 1 507.5-7

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 507.5 to 507.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/507.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/507.5

Notant Hebraei eundem Jacobum, qui patrem per hoedum fefellerat, vicissim à filiis suis deceptum fuisse per hoedum illum, cujus sanguine Josephi tunicam cruentaverunt, ut Jacobus crederet feras illum discerpsisse Lex est in Mose de hoedo ter repetita, scilicet Exod. xxiii. 19. & XXXIV. 26. & Deut. xiv. 21. Haedum non coques in lacte matris suae. Cujus verba, utut facilia, tamen Interpretes variè torquent. Graeci Seniores, quibus alibi * semper est ἔειρος, vel ἀιγίδιον, id est, hoedus, constanter ἄρνα agnum hic habent. Symmachus, Οὐ σκενασις ἔριφον διὰ γάλακτος μητρὸς ἐντῖ, Non condies haedum lacte matris suae Cùm enim de cibis agitur, σκδάζειν Graecè condire est. Onbelos non tam verba respiciens, quàm quem credidit sensum esse verborum, 402 ahrt Non comedes carnem cum lacte, quod sequitur Arabs Herpenianus. Et utrisque praesit Hierosolymi. tana haec Paraphrasis NDORONININN ν μαγν ἄπη D N Vobis licitum non est coquere, nec edere carnem, & lac simul commixta. Quae ferè eadem habet Jonathas cum auctario pleno minarum. Et in Paraphrasi quidem illud est tolerabile. Sed Samaritanos quis ferat qui post verba Legis, Hoedum non coques, &c. in ipsam Mosis textum haec inserere ausi sunt, AAqva TPVM XZAZAI IZOVT An. 1. 2 Et qui hac facit est, ut qui macrum sacrificat, quod irritat Deum Jacobi. Vox & Bere oblivionem sonat, quod cùm hic sit prorsus extra rem muto in ang 3 id est, macrum. Aliud conjectat doctissimus Hottingerus in Anti-Morinianis suis capite septuagesimo quem consulat, & sequatur, qui volet. Haec de verbis: rem quod attinet, Lex de Hoedo non coquendo in lacte matris suae explicata. Lib. II.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
