Latin
51.1 to 51.3
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 51.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Quia clamor a necessitate extortus petitionem imitatur, ut ait Theodoretus. Quod corvo potius tribuitur quam caeteris avibus, quia vocem habet clamosam &obstreperam, ut importuni flagitatoris. Proinde Aegyptii corvi, si Aeliano credimus, videntur ab iis stipem rogare qui in Nilo navigant. Quae Hebraei, Arabes, &Patrum nonEt Κορέξαι, id est obnixe rogare, vox est a corvis sumpta. nulli dictitant pullos corvorum a parentibus deseri, quamprimum editi sunt, &Deum illis culices vel alias bestiolas procreare quibus vescantur, nec rationi nec Scripturae consentaneum est. Corvi quidem pullos suos ex nido pellunt, sed jam enutritos &volandi peritos. Et Lucas corvis in genere id tribuit quod Job &David corvorum pullis. Fabulam de corvis tanquam ex Plinio refert Servius, quae nec in Plinio legitur, nec in eorum ullo alio qui de animalibus scripserunt. Gen. 8. 7. Noc corvum emisit, &is exivit exeundo &redeundo, donec aquae exaruissent a superficie terrae. Ad quae verba docetur quorsum &quando a Noa fuerit emissus. Et referuntur Hebraeorum de illo nugae, &fabulosa Noae cum corvo colloquia. Corvus juxta Hebraeos reversus est, juxta Graecos non reversus est. Quos sequuntur Syrus, &Arabes manuscripti duo, &omnes veteres praeter Procopium. Refelluntur duae rationes Hebraeos cum Graecis conciliandi. Nec habetur verissimile Hebraeos negationem exemisse, aut Graecos addidisse. Sed pro 210) Nig. exeundo &redeundo Graeci legisse videntur 210. 117. &non reversus est: Quae lectio magis perspicua est. Nec dicit Moses quod Nec necesse est ut perierit corvorum species, etiamsi corvus non redierit. quidam volunt, columbam fuisse emissam septiduo post corvum: Qui simul cum columba vel paulo post emissus, potuit in aquis morari diutius quam columba, quia siccioris est naturae, &aquis maxime gaudet. Quo fortasse pertinet Graeca fabula de corvo ab Apolline aquatum misso, qui non rediit nisi post ficus maturas.