Latin
514.1 to 514.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 514.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. LIII. Hebraea Hircorum quàm ex Judaeorum, Graecorum, Romanorumque monimentis. Sic Exod. vii. 11. verba Mosis, Etiam Egypti Magi similiter fecerunt per incantationes suas, Jonathan sic δραοράζει, διν μὴ πιγυ γ γων υιθα Θ Etiam similiter fecerunt Janes &Jambres, Aegypti Magi, per mussitationes incantationum suarum. Et Talmud Babylonicum Tractatu Menachoth capite no no in Gemara, woh Νni UNII JONI SVVD DUDDIN Iar IPO NDT RP LD Mosi dixerunt Janes &Jambres, Stramen tu infers in Aphraim (Aegypti urbem, ubi multum straminis) Et respondit Moses, Vulgo dicere homines, In urbem oleris olera deferto. Nume nius apud Eusebium, Praepar. Euang. lib. 9. pag. 241. Ιαννῆς καὶ Ταμβρῆς Λιγύπτιοι ἱεροιραυματεῖς ἄνδρες ὕδινὸς ἥττος μαγεῦσαι κειθέντες ἔται, ἐπὶ Ἰυδαίων ὑελαυνο μένων ἐξ Λιγύπτου. Μυσαίῳ γῦν τῷ Τουδαίων ἔξηγησα. μένῳ ἀνδρὶ γινομένῳ Θεῷ ἄξαθαι δυνατωτάτῳ, οἱ παραστῶναι ἀξιωθέντος ὑπὸ τοῦ πλήθους τοῦ τῇ Λιγυπτίων οὗτοι ἦσταν, τῶν τε συμφόρων, ὡς ὁ Μύζατος ἐπῆγε τῇ Λιγύπτῳ τὰς νεανικωτάτας αὐτῶν ἐπιλύεσθαι ὥφθησαν δυνατοί. Jan. nes &Jambres sacri scribae Aegyptii, viri Magicis artibus excellere judicati, tum cùm Judaei ex Aegypto expulsi sunt. Musaeo (Mosi) igitur Judaeorum duei, viro, qui precibus apud Deum multùm poterat, hi opponi digni habiti sunt ab Aegyptiorum populo. Et calamitatum, quas Musaeus Aegypto intulit, potissimas solvere posse visi sunt. Plinius lib. 30. cap. 1. Est &alia Magices factio à Mose, &Jamne, &Jochabele, Judaeis pendens. In his erratum multiplex. 1. Quòd Mosem, Prophetam sanctissimum, in Mago. rum censu numerat. 2. Quòd Jamnem, vel Jannem, Mosis in Aegypto antagonistam, pro Judaeo habet. 3. Quòd fochabelem, seu Jochabedem veriùs, matrem Mosis, Exod vi. 20. &Num. XXVI. 59. inter Ma gos recenset; quia in aliquo Graeculo legerat Mago rum factionem aliquam coepisse ἀπὸ τοῦ Μωσίως τοῦ Ιωνάβηλος, καὶ τοῦ [αννοῦ, quod reddi debuerat à Mose Jochabelis filio, &Janne, non à Mose, Jochabele, &Janne, quomodo putavit Plinius. Sunt, qui pro Jochabele scribunt Jotape, nullo sensu. Apuleius Apologiâ secundâ, Ego ille sim Carinondas, vel Damigeron, vel Hismoles, vel Joannes (lege vel is Moses, vel Jannes) vel Apollonius, vel ipse Dardanus, vel quicunque alius post Zoroastrem, &Hosthanem inter Magos celebratus est.