# Hierozoicon. Vol. 1 514.5-7

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 514.5 to 514.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/514.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/514.5

Ubi rursus Moses cum Janne inter Magos recensetur eodem errore, quo prius. In Palladii Lausiacis capite vigesimo narratur Macarias in vasta solitudine Jannis & Jambris fratrum, qu propter Magicae artis peritiam apud Pharaonem primo loco erant, κηποτάριον, id est, sepulchrum, in horte visitasse. Verba sunt, Ἐπεθύμησεν πότε εἰς τὸ κηποτάριον εἰσελθειν τοῦ Ἰαννοῦ, καὶ λαμβροῦ, τῶν μάγων τῶν ἐπὶ τοῦ Φαραὼ χάριν ἱστοίας, ἢ καὶ συντυγας τῶν ἐκείτε δαιμόνων. Ἑλέγετο γὰρ παμπόλλους, καὶ χαλεποὺς ἀποκεκληρῶσθαι παρʼ ἀυτων ἐκείνων τῷ τέπῳ ἐκείνῳ δαιμονας διʼ ὑπρβολὴν τῆς ἀτμου τέγχης ἀυτων. Τοῦτο δὲ τὸ κηπόταφιον γέγονεν παρʼ αὐτοῦ τοῦ [αντοῦ καὶ Ταμβροῦ τῶν ἀδελφῶν, διʼ ὑπρβολὴν τῆς μαγικῆς τέχη τὰ πρῶτα ἔχόντων κατʼ ἐκεῖνο καιροῦ παρὰ τὸ φαροῦ. Οptavit aliquando in sepulchrum ingredi, quod in horto habebant Jannes & Jambres sub Pharaone Magi ut videret, & occurreret daemonibus, qui illic sunt. Dicebantur enim infamis illorum artis, vi locum illum esse sortiti multi, & molesti daemones. Factumque fuerat hoc hortense sepulchrum ab illis ipsis fratribus Janne & Jambre, qui propter Magicae artis praest. intiam tum temporis apud pharaonem primas tenebant. Haec de superstitione Aegyptiorum, cui Israëlitas in multis adhaesisse, dum in Aegypto erant, ex Josua, & Ezechiele constat. Quorum ille sic habet Jos. xxiv. 14. Auferte Deos, quibus patres vestri servierunt trans fluvium, & in Aegypto. Hic autem Ezech. XX. 5, Pars prima. nomina quatuor explicantur. 6, &c. Apparui eis in terra Aegypti, & levavi manur: meam pro eis, ut educerem eos de terra Aegypti.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
