Latin
CAPUT, QUINQUAGESIMUM
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 519
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT, QUINQUAGESIMUM QUARTUM. De Hirco Azazel, qui vulgò emissarius dicitur. Vox Arazel ignota. In ea mysterium. Nonnullis montis nomen. Vox composita, ut multis placet, qui refelluntur. Aliis Azazel emissarius tanquam ex Graeca versione. In qua tamen aliud ἀποποιπαῖος, nempe ἀποτρόπαιος, averruncus, depulsor malorum. Hesychius emendatus. Πομπαιος Ἔρμης. Αποδιοπομπεισθαι. Sors una Domino, altera τῷ ἀποπομπαίῳ, id est averrunco Daemoni, uxta Julianum Apostatam. Ità Hebraeis Azazel Daemon, cui hircus oblatus die propitiationum. Hoc uno die cur Satan in homines nihil possit, ratio Cabalistica. Valentinianis etiam &Magis Azazel Daemon. Qui omnes confutantur. Etiam hircus Arazel Deo devotus. Azazel neque mons est, neque hircus emissarius. Nova vocis explicatio ex Arabismo. Tityrus, &musimon, quid propriè. Victimae, Dei cibus. Etiam hircus Azazel coram Deo sistitur. Lingua coccinea, capiti hirci Azazel imponi solita die propitiaticnum, exalbescebat in signum propitiationis. Christi morte desiit hoc miraculum, &Templi valvae sponte apertae sunt. Cur manus à Sacerdote victima capiti impositae. Mani missionis ritus. Idem in Aegypto factum. Ibidem ab animantium capite abstinebant. Oratio summi Sacerdotis ad Deum die propitiationum. Quis sit vir M Levit. XVI. 21. Quò hircus it ablegatus, &quo ritu, &per quos. Iter Sabbati. Hircus in praecipitium detrusus vi θεηλάτῳ. Potiùs ἄρστος, id est, liber dimissus, ut apud Graecos &Arabes sacra animalia. Horum Graeca nomina, &Arabica. Iste hircus, ut passer emissus Levit. xiv. 4. 49. Vterque Christi redivivi typus. Hircus ille καθαρμο, &piacularis hostia. Jonathan emendatus. Graecos vulgari Adagio Κατʼ ἄγας ἀγείας, in sylvestres capras imminentia mala amandasse. Ocus postulat, ut discutiamus quid sit i Azazel Levit. xvi. ubi legitur versu 8. Aaron sortes jaciet super duos hircos, sortem unam Domino, &sortem unam IRI Azazeli. Et versu 10. Et hircus, in quem ceciderit sors, Atazeli stabit vivus coram Domino, ut per eum fiat propitiatio, &mittatur ad Azatelem in desertum. Et versu 26. Et qui miserit hircum ad Azatelem, lavabit vestes suas, &c. In iis locis quid propriè sit Azazel, magno molimine quaerunt interpretes, neque dum id constat satis. Prulentiores vocem Hebraeam relinquunt ἀνερμήνετον, ut è multis interpretationibus lectori libera sit optio. Ita Jonathan, Onkelos, Samaritanus, &plerique recentiorum. Aben Ezra in hac dictione magnum aliquod mysterium subesse significat, quod nemo possit capere ante annos virilitatis. Multis Azazel est nomen montis, in quem hircus deducebatur. R. Selomo, Di