Latin
528.1 to 528.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 528.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Hesychius Μαίμαξ, ταραχώδης. Μαμάπει, σρίζει (lege σρύζει,) σενθυμεῖται. Indè Ζὰς Μαιμάκτης dictus Athenis, quasi furiosus, &turbulentus. Et Μαιμακτηειῶν hyemalium mensium primus, quo aër incipit turbari, &commoveri. Proindè Jovi Maemacti sacra fiebant Maemacteria dicta, ut pacatior esset hyems. Harpocration in voce Μαιμακτηριών, ἀνόμασται δὲ ἀπὸ Διὸς Μαιμάκτου. Μαιμάκτης δʼ ἐστὶν ὁ ἐνθουσιώδης, καὶ ταρα κηκὸς, ὡς φησι Λυσιμαχίδης ἐν τῷ πεὶ τῶν Ἀθήνησι μενῶν. ἀρχὴν δὲ λαμβάνοντος τοῦ χίμῶνος ἐν τῇτῳ τῷ μενὶ ὁ ἀὴρ ταράττεται, καὶ μεταβολὴν ἔχει. Nec fuit ignota vox Graecis interpretibus, qui de mari dixerunt ob xxxvi. i. 8. ὅταν ἐμαίμασσε ἐκ κοιλίας ματρὸς ἀυτης ἐκπορευομένη, Cùm tumultuaretur ex utero matris suae prodiens. Et, ferem. iv. 19. Τὰ ἀισθητήρια τῆς καρδίας μου μαιμάσσει. Cordis mei sensoria tumultuantur, vel concitantur. Et quod maximè notandum, ibi μαιμάσει est pro Hebraeo 101. Vero proindè consentaneum est, eosdem Interpretes idem verbum reddidisse μαιμάζουσιν in Psalmi loco, in quo versamur. Sed scribae tribus de causis hunc locum corruperunt. Prima &praecipua haec est, quòd Graecum verbum μαιμάσα, licèt elegans, &Atticum, tamen parùm est in usu. Proinde in Peremiae loco, quem citavimus, multos torsit interpretes. Et profitetur Hieronymus se non intelligere. Vbi, inquit, juxta Symmachum posuimus turbati sunt, in Hebraeo scriptum est D. Septuaginta, &Theodotio posuerunt μαιμάσσει, quod verbum usque in praesentiarum quid significet ignoro. Aquila autem posuit ἐχλάζει quod &ipsum tumultum sonat. Hoc de verbo dictum sit, super quo scio apud plerosque magnum esse certamen Haec Hieronymus hactenus. Itaque etiam in feremia vox corrupta est, &pro μαιμάσει scriptum μὲ μάσσει, tanquam à μάσσω premo, subigo, in edit. Complutensi, &Parisiensi nuperâ. Sed μαιμάσει rectè scribi tam ex Hieronymo constat, quàm ex Theodoreto in hunc locum, &Gregorii Nazianzeni Orat. 17. ubi statim initio haec feremiae verba citantur, &explicantur. In Jobo denique pro ἐμαίμασι quidam legerunt ἐμαιοῦτο, ut hic notat Olympiodorus. Ex quibus apparet scribas huic voci tanquam ignotae ἄσπονδον πόλεμον indixisse, &omnem movisse lapidem, ut illam è Scripturis eliminarent. Praeterea haec verba Psal. lix. (al. lviii.