Latin
529.5 to 529.6
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 529.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Testus, Hirrire, garrire, quod genus vecis est canis rabiosae. Lege Hirrire, gannire, &c Neque enim garrire canum est, sed gannire. Nonnus cap. 6. Gannire cùm sit propriè canum, Varro, asino rudere, canes gannire, pullos pipare dixit. Festus Gannitio, canum querula murmuratio. Sed cum hirrire sit irati canis, gannire vox media est. Quippe blan diuntur etiam gannitu canes: de quibus Lucretius, a) gannitu vocis adulant. Itaque gannitus quandoque est κνυζηθμός. Sic appel latur canum vox blanda, quam latratui opponit Poë ta summus, apud quem canes ad stabuli fores, visa Pallade (b) οὐχ ὑλάοντο, Κευζηθμῳ δ᾽ ἑτέρωσο διὰ σταθμοῖο φοβηθὲν· hirritus, &c. Non latrabant, sed blando gannitu ex altera parte per stabulum fugiebant. Ex iis, quae diximus, colliget aliquis in Sacro Textu, pro οὐ γρύξει κύων, legendum esse ὁ ῥύξει, vel οὐ ῥῥξει. Tamen rectum esse οὐ γρύξει collige ex eo, quòd in Exedo, &in libro Judith constanter legitur οὐ γύξει &Jos. X. 21. de quo statim, ἐκ ἔγρυξεν.