Latin
53.5 to 53.8
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 53.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Et a ono samam, quod est obstupescere, cum pro noctua sumitur. Noctua scilicet stupenda est avis, quâ visa reliquae aves mirantur &obstupescunt. Hinc Aristoteles: τὰ ἄλλα ὀρνίθια τὴν γλαῦκα πριπέτεται, ὁ καλεῖται θαυμάζειν, Reliquae aviculae noctuam circumvolant, quod mirari vocatur. Et Dio Chrysostomus: Θαυμάζει τὴν γλαῦτα τὰ ὄρνοι, Noctuam mirantur aves. Et Timo Sillographus de Arcesilao: Οἱ δὲ μιν ἥύτε γλαῦκα πέριξ σπίζαι τερατοῦντο, Illum autem mirabantur ut aviculae quae noctuam circumstant. Ut in Servio Nyctimene Deorum voluntate conversa in avem (noctuam) omnibus avibus est admirationi. Quomodo a cono fiat renum vide sis suo loco. Decimam sextam nup kaath, id est pelecanum, a vomitu dici probavimus, quia conchas jam absorptas &calore ventris apertas revomit, ut ex iis esculenta legat. Ita scribunt Aristoteles, Antigonus Carystius (in quo triplex mendum eluimus) Cicero, Plinius, Aelianus, Phile, Pisidas, Eustathius in Hexaemeron, Apostolius. Quod idem de ardea scribit Plutarchus, stellari scilicet quae est butaurus. Fam autem cum τῇ D13 chos, id est onocrotalo, jungi notavimus Ps. 102. 7. quia tam voce quam totâ specie corporis est illi similis. Decima septima eam racham, neque Chaldaeorum est avis Neapo serakreka (quam Hebraei Messiae adventum sibilo suo significaturam inepte probant ex Zach. 10. 8.) nec struthio, nec cygnus, nec porphyrio, nec Ariae philostorgos (cujus nominis avis nulla est) nec pelecanus (quem se ipsum rostro vulnerare, ut aspersione sanguinis sui pullos triduo ante mortuos ad vitam revocet, fabulosum est, quamvis ex aliorum relatione multi veteres ita asserant) Nec merops, qui in parentes est misericors. At una racham proprie ριλότεκνον sonat. Aliud igitur est una racham vel rachama, avis scilicet varii coloris, ad aquilae naturam proxime accedens, cujus amplas descriptiones exhibemus ex Damire, Alkazuinio &Alcamus, ubi decem ejus propria recensentur. Alcorani interpretes, qui surdam &mutam describunt, refelluntur a Zamachsari. Rachamae stercus, pluma, fel, jecur, caro apud Arabes, easdem quas vulturis in medicina vires habet apud Graecos &Romanos. Nidus est in locis inaccessis, &nonnisi raro videtur. Unicum ovum edit, aut ad summum geminum. Cadaveribus vescitur. Sequitur exercitus diu ante conflictum, ut futurae cladis praescius. Ex quibus colligitur una racham esse vulturem, aut vero vulturaquilam.