# Hierozoicon. Vol. 1 53.9

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 53.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/53.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/53.9

Observatur pro uniy racham, quod in Levitico legitur, in Deuteronomio scribi non rachama foeminina terminatione, ut passim apud Arabes. Et in Horo ἡ γψ pro ὁ γύψ, quia credebant Aegyptii, omnes vultures esse foeminas. Objicies primo ori) racham a nonnullis Arabum poni in aquilarum genere. 2. Dici ex India lapidem afferre quo sublevatur partus. Qui cum sit lapis aetites sive aquilinus, ipsam avem aquilam esse videri. 3. Cum in hoc eodem censu in daja vulturem esse docuerimus, ony racham avem esse ab illa diversam. 4. Denique un) racham, cui a misericordia nomen est, non posse esse vulturem, quo non est quicquam immanius. Sed haec solvimus nullo negotio. Ad primam enim objectionem respondemus, racham Damiri non esse aquilam, sed avem aquilae similem.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
