# Hierozoicon. Vol. 1 534.1-5

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 534.1 to 534.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/534.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/534.1

Equos Venetos cum Phaedra, Hippolyti noverca, nominâsse fingitur, committitur ana chronismus. Nondum enim equis Venetis Graeci utebantur. Heneti enim, qui prius Paphlagoniam habitaverant, tandem ad Adriam trajecerunt. Leo autem Lacedaemoniis (in Olympico certamine) Venetis equis primus vicit, ut refert Polemo, & in tabula scripsit, LEO LACEDAEMONIUS, ANTICLIDAE PATER EQUIS VENETIS VICTOR. Unde equos illos liquet Henetos non dici ab Henetis Paphlagoniae, nisi ratione primae originis, sed ab Henetis prope Adriam, id est, Venetos. Quod ipsum Strabo pluribus docet libro quinto, ubi Henetos, vel Venetos circa Padum nonnullos deducere refert à Galliae Venetis, alios ab Henetis Paphlagoniae, unde muli apud Homerum. Quò pertinere volunt, quòd Veneti, tanquam priscae originis memores, equis alendis olim tantoperè studebant. Unde est, quòd Dionysius, Siciliae Tyrannus ἐντεῦθεν τὸ ἱππορορεῖον, συνεστήσατο τὸν ἀθλητῶν ἵππων, ὥστε καὶ ὄνομα ἐν τοῖς Ἑλλησι γινίου τος Ἐνετικῆς πωλείας, καὶ πολύν χρόνον ἐυδοκιμῆσαι τὸ γένος Indè certatorum equorum armentum instituit, ita in inter Graecos Veneticorum pullorum fama innotuerit & genus illud diu fuerit in magna existimatione. Res porrò est valde incerta, cur equi illi dicti fuerint Lycospades, nec quidquam affert Plutarchus, quod cor datis satisfaciat. Graecos ego putaverim ad suae linguae genium deflexisse vocem barbaram, quae significaverit equos ad Padum, aut Padusam natos, aut equos lacus Padusae, siquidem in illa gente vox lacus prisca fuit. Sed, ut ad canes redeam, quaeritur cur eos Gedeonis milites, qui aquam, manu è flumine haustam lambebant more canum, illis praetulerit Deus, qui flexis genibus pleno flumine se proluebant. Josephus putat τὸς γὰρ κατακλισθέντας, καὶ οὕτως πίνοντας, eos qui se inclinaverant, atque ità biberant, hoc indicio ενεύχους animosos patuisse. Quotquot verò biberant ἐσπεσμένως, καὶ κτ σορύβε, festinanter, & cum perturbatione, ut canis è Nilo bibit, & fugit) id fecisse prae metu hostium. Et Deum hos timidos caeteris praetulisse, ut victoria esset illustrior, & uni Deo accepta referretur. Quod cum historia sacra parùm convenit. Nam versu tertio timidos omnes Deus jam excluserat. Nec trecenti viri timidi Gedeonem sequi voluissent contra tot Madianitarum millia proficiscentem. Et hoc ipso. quod tam pauci numero hostilem exercitum aggredi ausi sunt, illustre animi sui specimen ediderunt. Itaque malo accedere sententiae R.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
