Latin
536.5 to 536.7
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 536.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Et quamvis sub iis habeant quoque femoralia, non tamen ad eum usum aperta sunt, ut Europaeis, sed crumenae instar contrahuntur, &laxantur, quibus laxatis, &demissis subsidunt viri instar mulierum, ut sub vestium talarium latebra, quibus pedes teguntur, honest è lotium reddant. Haec, inquam, frustrà afferuntur. Neque enim illa concesserim misi de solis Persis. Saltem Turcas more nostro ad parietem mingere planè certum est. Olearius testis ἀυτόπτης, Per sici Itiner. lib. 5. pag. 570. Persae stantes non mingunt, sed mulierum more subsidunt, &poste à lavantur. Proinde Turcas Seklunni per contameliam appellant, quia canum instar ad parietem minrunt. Praetere à veteres eo quo Persae hodiè, situ minxisse nullo probatur argumento. Et verò praeter Cacerdotes, cùm ad altare accedebant, non reperio quemquam è priscis Judaeis gestâsse femoralia. Proinde ad haec verba Misnae in Bava Bathra cap. 8. §. 1. CI r videt qui ignominiâ afficit nudum ille ipse vir doctus hanc habet notam Observa non quemvis nudum hic spectari, sed eum hic speciatim ab ignominia defendi, cui casu quodam contingit, ut exterior vestis elevetur. In Oriente vestes talares Judaeis in usu erant, quas ita subduci, ut corpus videretur, ignominiosum habebatur. Quapropter gradibus ad altare ascendere veritum, ne sublatis pedibus laciniae &vestis alae attollerentur, adeoque femora conspicerentur Exod. XX. 26. &c. Ne erge, si ventus alam attellat. alterius ruditatem quis augeat, vestemque ampliùs splidecat. Hic interdicitur. Alioqui igneminiae illatae nomine quicunque id fecerit mulctam solutarum. Nam qui Sacerdotes non erant femoralibus saepe (meliùs dixisse semper) caruisse videntur ex Deut. XXV. II.