Latin
537
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 537-2
Unproofread scanNot analysed yet
parietem accedens bene-septi atrii. Itaque Hesiodi aevo Graeci bene instituri vel sedentes mingebant, vel ad parietem accedentes. Sed, posterioribus saeculis, prius illud à viris usurpari desiit, &mulieribus relictum. Itaque in Graecorum monumentis nullum extat exemplum viri, qui sedens minxerit. In Aesopi vita Xanthus ἐν τῷ περίπατοιν τὸν χτῶνα ἀνασυραμενος ἐρεῖ, incedens veste sursum retracta mingebat. In Laertio Diogenes, in quosdam insensus, qui ossa tanquam cani projecerant ἀπαλλαττομενος προρούρησιν αὐτοῖς ὡς κύων, digressus eos perminxit ut canis. Hesychius voce Er Πυθίῳ refert Atheniensium nonnullos in Pisistrati odium προσυρεῖν τὰ περιοσώγματι, minxisse ad sepem templi Apollinis, quod is in Pythio aedincabat. In Plutarcho libro De Stoicis contrar. Chrysippus dicit ἀνεκτῶν τὰ τὸ πρὸς βωμὸν οὖρειν, ἢ ἀρίδρυμα φεῦ, non ferendum esse, si quis ad aram mingat, aut ad Dei statuam, quod nonnisi stantes faciunt. Sed Herodotio nihil ex pressius, qui, ut probet Aegyptos in plerisque aliter se gerere, quàm reliquos homines, inter caetera haec habet libri secundi capite trigesimo quinto, Ουρένον ἀ μὲν γυναικες ὀρθαὶ, οἱ δὲ ἄνδρος κατήμενοι, Foeminae quidem stantes mingunt, viri autem sedentes. Alibi igitur viri stabant. Et de Graecis id jam probatum. De Romanis quoque idem patet ex his Lucretii de pueris libri quarti versu 1020. Pusi saepe lacum propter se, ac dolia curta, Somno devincti, credunt extollere vestem, Totius humorem saccatum ut corpore fundant. Credunt nimirum in somnis se id facere, quod vigi.