Latin
538
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 538
Unproofread scanNot analysed yet
At, si mingens ad parietem nec canem designet, nec virum, ut vir doctos utrumque excludit, quid igitur intelligemus? Puerilem, inquit, aetatem, quam non pudet ad parietem mingere. Verùm enimverò, viris exclusis, nè pueri quidem supererunt, quia viros hic accipimus, non ut pueris, sed ut foeminis opponuntur. Itaque viri hic sunt mares omnes, &ut disertè statuunt Elias &R. Levi. Et verò par est ratio. Proinde utrique hic vel admittendi, vel excludendi. Aut, si qui excludendi essent, id ad pueros potiùs perineret, qui ob id ipsum, quòd eos nihil pudet, non tam mingunt ad parietem quàm ubivis in propatulo. Nihilo magis placet Theodoreti sententia, qui in 3 Regum Quaest. 41. per mingentem ad parietem putat significari τὸν ἀσθενως διακείμενον, καὶ στήναι δέχα τοῦ ἐράίδεσθαι τὰ τοίχῳ πάντελως μὴ δυνάμενον, eum, qui ita infirmus est, ut nullo modo stare possit, nisi parieti innitatur. Qui ad parietem micturi obvertuntur, fulcrum non quaerunt, sed latebras, &pudori sic consulunt, non infirmitati virium. Sed in his diutiùs immorari pudet, &piget. Tamen, antequàm manum è tabula tollimus, lector obiter monendus est, quosdam veterum, ante Vocales appositas, pro vpaarwD, id est, mingentem ad parietem legi voluisse vpa INDID ponentes, vel positos ad parietem. Quae lectio, ut multis de causis inepta, &absurda est, duas interpretationes reperit aequè absurdas. Una est eorum, qui intelligunt omnia quae in domo sunt, ita vastari, &destrui, ut nè quidem iis parcatur, quae ad parietem sunt appensa, vel apposita. In quam mentem apud Syrum interpretem 1 Sam. XXV. 21. jurat David in Nabalis domo se nihil relicturum, sola Ol quod apponatur ad parietem. Et, apud Araς Ἀλαι σαν bem, se non relicturum quidquam, quod appendatur è paxillo. Altera interpretatio sonathanis est, qui vipa non constanter reddit NO V scientem scientiam, id est, aliquâ rerum cognitione imbutum, ut ii omnes intelligantur qui infantiae annos excesserunt, in qua aetatula non novimus bonum, aut malum, Dent. i. 39. nec quid à sinistra dextra differat, Jon. iv. 11. Cujus interpretationis ratio nos lateret absque Hebraeis, qui Jonathanem observant alludere ad locum Perem. iv. 19. ubi praecordia vocantur parietes cordis, ac proinde, ex illius mente, ponentes in pariete, supple, cordis sui, eos dici, qui per aetatem rationis jam sunt aliquo modo compotes. At, ut caetera taceam, haec interpretatio cum Historia Sacra stare non potest, quae docet in Achabi domo nulli aetati parcitum. Nam in septuaginta illius liberis, aut nepotibus, haud dubiè nonnulla fuerunt ἀρηγέννητα βρέρη. Tamen omnes ex aequo caesi sunt,